Skip to the text

Caput X. De distinctione secundae contemplationis.

Superius ubi de primo contemplationis genere locuti sumus, septem illud gradibus distinximus. Longum esset modo singulos percurrere, et quomodo per omnes cubitos, tam in longitudine quam in latitudine vel altitudine arca deaurari debeat ostendere. Sed, ne nimis in longum faciamus, his interim supersedere melius judicavimus. Si quis autem satagat se in hoc opus accingere et arcam suam ambiat auro superducere nihil obest exterioribus scientiis et saecularibus disciplinis, scientiae aurum mutuare, dummodo sciat ipsum ab omni falsitatis, vel vanitatis scoria mundare et ad plenam perfectamque puritatem et qualem hujus operis dignitas exigit medullitus excoquere. Diximus autem arcae nostrae deaurationem constare in assignanda rerum visibilium ratione. Quis autem nesciat quomodo tota pene mundana philosophia in hoc maxime laborat, ut latentes rerum visibilium causas sagacitatis suae investigatione inveniat et in palam producat? Vide quam magnas, quam multas doctrinae opes, scientiaeque gazas praeclara illa philosophorum ingenia conquisierunt, reposuerunt, tibique in ejusmodi usus reliquerunt. Verumtamen haec omnia, ut dictum est, in solam extrinsecam arcae deaurationem sufficere non possunt. Si autem eam et intrinsecus deaurare cupis, melius tibi in ejusmodi usus Christianis theologis quam a mundi philosophis materiam requiris. Verumtamen sicut illorum gazae ad arcae deaurationem intrinsecam, sic nec istorum sufficere possunt ad ejus deauratiotem intrinsecam. Nam nec illi occultam rerum naturam plene perspicere potuerunt, nec isti occultam Dei justitiam perfecte penetrare valuerunt. Sed ecce unum adhuc tibi thesaurum ostendimus quem in id negotii superabundantem et indeficientem esse cognovimus. Certe ubi intelligentiae aurum defecerit, fidei obryzum deesse non poterit. Sane si omnia philosophorum dicta, si omnia Catholicae religionis pertractata perlegere memoriaeque commendare potueris, innumera tamen in secretioribus naturae finibus, in divinorum judiciorum arcanis invenies quorum rationem penetrare non valebis. Sed quod intelligere non potes, credere potes. Quorum igitur rationem perspicere non vales nihilominus tamen ex fidei regula justa et ordinata esse non dubites. Idcirco tibi in ejusmodi dicitur: Si non credideritis non intelligetis (Isa. VII). Crede ergo cum beato Job quia nihil fit in terra sine causa (Job V); crede quia judicia Domini vera justificata in semetipsa (Psal. XVIII), et deaurasti arcam tuam extra et intra.

Chapter 22 of 106