Caput VIII. Quam sit copiosa hujus contemplationis materia.
Qui igitur ad secundam contemplationis hujus speciem jam profecit, in tanta materiae prolixitate, copiose satis invenit, ubi speculationis suae vela pandat, ubi disputationis suae navigia exerceat. Quis enim non videat quam late pateat hujusmodi considerationis pelagus, quam multipliciter se diffundat hoc mare magnum et spatiosum manibus? In hujus immensitatis admiratione exclamans Propheta: Judicia, inquit, tua abyssus multa (Psal. LV). Abyssus profecto multa, et magna judicia Dei occulta, multa numerositate, magna profunditate, plane infinita, plene inscrutabilia. Hinc illa miranda spectacula eorum qui vident mirabilia in profundo. Quanta enim mirabilia putas, vident in hoc profundo illi qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis? Multi sunt siquidem qui conveniunt ad hoc mare magnum et spatiosum, sed alii ad transfretandum, alii ad piscandum. Ad transfretandum quidem illi qui cupiunt transire de gente in gentem et de regno ad populum alterum. Sed qui inter eos sunt piscatores hominum, veniunt sane ad piscandum, laxantes retia sua in capturam. Mittentes ergo nunc ad sinistram, nunc in dexteram navigii rete ad Domini praeceptum, includunt saepe copiosam multitudinem piscium, vagos scilicet hominum sensus, affectusque lubricos concludentes et extrahentes in siccum. Sed nec eadem semper retia, sicut nec in eamdem semper capturam mittunt. Nunc ergo argumentationum, nunc exhortationum retia laxant, aliquando ad probandum aliquod verum, aliquando ad improbandum falsum, aliquando ad eliciendum aliquod occultum, aliquando ad persuadendum justum, aliquando ad dissuadendum aliquod injustum. Isti sane qui noverunt facere hujusmodi operationem in aquis multis, isti, inquam, sunt qui vident mirabilia in profundo. Ab istis etenim trahitur sapientia de occulto. Audi quid dicat magnus ille contemplator sapientiae: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Omnia, inquit, in sapientia fecisti. Absque dubio miranda erant quae viderat qui sic exclamabat. Viderat sane mirabilia in profundo, et sapientiam trahebat de occulto, qui omnia in sapientia facta deprehendit, et indubitanter agnovit quod sapientia attingeret a fine usque ad finem fortiter, et disponeret omnia suaviter. Ecce quomodo in omnibus operibus divinis hoc aurum sapientiae apparebat, aurum sapientiae lucebat, quomodo in ejus oculis sapientiae divinae claritas omnia operuerat. Iste profecto bene noverat, facile poterat arcam suam deaurare, imo constat satis eum jam arcam suam ab omni parte auro obduxisse, qui sic prae admirationis suae magnitudine cogitur exclamare: Omnia in sapientia fecisti. Conemur et nos quantum possumus, et desudemus in arca nostra deauranda, ut appareant etiam nobis divina opera omnia in sapientia facta, ut in quantum licet intelligamus, et quae intelligere non licet, saltem sine haesitatione credamus omnia in sapientia facta, nec ea solum quae facit, sed et quaecunque fieri permittit, nunquam sine rationabili contingere causa, nec sine divina, quamvis occulta, actitari justitia.
Chapter 20 of 106