Caput V Quod secundus gradus consideratur in operatione naturae et industriae.
Exercitata itaque mens secundum hanc triplicem considerationem, quae est in speculatione rerum, debet se consequenter transferre ad speculationem operum, ut cum didicerit considerationem suam et ad opera naturalia et opera artificialia extendere, possit arcae nostrae latitudo praefinitae magnitudinis mensuram accipere. Alia est enim operatio naturae atque alia operatio industriae. Operationem naturae facile deprehendere possumus ut in graminibus, arboribus, animalibus, in graminibus quomodo crescunt, maturescunt; in arboribus similiter quomodo frondent, florent, fructificant; in animalibus quomodo concipiunt et pariunt, quomodo alia nascuntur et alia moriuntur. Denique quoties attendimus quomodo omnia orta occidunt, et aucta senescunt, in naturalis operationis inspectione mentem nostram exercemus. Opus artificiale opus videlicet industriae consideratur, ut in celaturis, in picturis, in scriptura, in agricultura, et in caeteris operibus artificialibus in quibus omnibus innumera invenimus, pro quibus divini muneris dignationem digne mirari et venerari debeamus. Opus itaque naturale, et opus artificiale quia sibi invicem cooperantur quasi e latere sibi altrinsecus junguntur et sibi invicem mutua contemplatione copulantur. Certum siquidem est, quia ex naturali operatione opus industriae initium sumit, consistit et convalescit, et operatio naturalis ex industria proficit ut melior sit. In opere artificiali scientia humana cubitum habet; quia, si illud comprehendere non valeret, ipsum utique minime invenisset. Sed in opere naturali plenum cubitum habere non potuit, quia ipsum nonnisi ex parte comprehendit. Quid ex qua re nasci soleat facile dijudicat: nam nec poma in vite, nec racemos in segete, nec frumenta quaerit in arbore. Verumtamen quid horum, vel quaelibet alia res ex alia qualiter nasci soleat quando explicare sufficiat? Quando ergo ingenii nostri acumen in hac gemina naturalis et artificialis consideratione circumquaque se diffundit, et mira intelligentiae vivacitate multipliciter huc illucque discurrit, arcae nostrae latitudo secundum divinae institutionis modum congruam sibi mensuram accipit.
Chapter 17 of 106