Caput XX. Quod Dei sapientia, cum sit simplex et una, diversis considerationibus in contemplationem adducitur, et modo scientia, modo praescientia, modo dispositio vel praedestinatio nominatur.
Quia ergo jam quae sunt latera arcae habemus, quia ejusdem angulos quatuor jam expositione tenemus, quaeramus adhuc qui sint illi quatuor annuli aurei qui jubentur singuli in singulis angulis poni. De auro satis constat quod caetera omnia metalla claritatis suae magnitudine superat. Sed divina sapientia quid clarius, quid lucidius? cui etiam nihil comparabile invenimus. De hoc auro quasi ad diversas operationes materiam sumimus, quando illam, quae in se simplex et una est, diverso modo consideramus. Dei siquidem sapientia cum sit, ut dictum est, simplex et una, modo praescientia dicitur, modo scientia nominatur, nunc eam praedestinationem dicimus, nunc dispositionem vocamus. Sic res una a nobis diverso modo distinguitur ut a nostra exiguitate qualicunque modo, vel ex parte capiatur. Scientia est qua omnia cognoscit. Praescientia qua ab aeterno omnia praevidit. Praedestinatio qua ab aeterno omnes sive ad vitam, sive ad mortem praeordinavit. Dispositio qua omnia ubique incessanter disponendo nihil inordinatum relinquit. Hos nostrae considerationis modos quasi in circulum flectimus, quando in omni divinae sapientiae ordinatione initium cum fine concordare videmus. Nunquam enim divina praescientia in sua providentia fallitur, nunquam divina praedestinatio in suo proposito decipitur, nusquam ejus scientia in suo judicio errat, nusquam ejus dispositio in suo consilio nutat. Dum enim circulus in semetipsum ab omni parte reflectitur, in ipso procul dubio sicut nec initium, sic nec finis invenitur. Illa utraque nihilominus consideratio ad hos circulos pertinet, quod in omni divinae comprehensionis contemplatione initium, finem vel modum mens nostra investigare non valet. Horum circulorum ambitus ab omni parte ad unum medium punctum aequaliter circumfertur, quia omnis divina examinatio nusquam in una re quam in alia ab unius et simplicis veritatis diffinitione longius evagatur. Hi circuli in seipsis omnia comprehendunt, et suo in sinu universa concludunt. Hi sunt illi quatuor, ut arbitror, circuli, qui per Moysen per quatuor arcae angulos jubentur ordinari.
Chapter 32 of 106