Caput IV. Quod primus gradus hujus speculationis consideratur in materia, forma et natura.
Tripartitur autem trium illarum consideratio prima. Prima itaque hujus subdivisionis consideratio est in materia, secunda in forma, tertia in natura. Materiam et formam visu corporeo facile deprehendimus. Nam lapidem a ligno, triangulum a quadrato sine errore discernimus. Illud autem quod ad naturam pertinet partim expositum sensui, partim autem profundius latens repositum erat rationi. Natura siquidem consideratur in rerum qualitate intrinseca, quemadmodum et forma consistit in qualitate extrinseca. Qualitas autem rerum interior ex magna parte corporeo percipitur sensu, sicut sapores gustu, odores olfactu. Illam autem naturae vim quae rebus medullitus impressa profundius introrsum latet, nunquam homo sensu carnis adire posset etiamsi minime peccasset. Verumtamen eam ingenii sui acumine facile perspiceret si rationis oculus peccati nube obductus sub erroris nebula non caligasset. Modo autem ignorantiae tenebris involuti quoties de ea aliquid quaerimus, per experientiae argumenta palpamus potius quam videmus. Patet itaque ratio cur arcae nostrae longitudo, juxta Dominicum documentum non debeat vel potius non valeat habere nisi duos cubitos et dimidium. Ibi enim scientia humana cubitum plenum habet ubi certitudinem tenet, ubi ea quae sciri oportet sensu aliquo comprehendere valet. Habet ergo sensus corporeus cubitum in conspectione materiae. Habet alium cubitum in consideratione formae, habet cubitum dimidium in praeceptione naturae, quam non penetrat nisi ex parte. Partim enim, ut dictum est, exposita est sensui, partim reposita est rationi. Haec itaque tria, materia scilicet, forma et natura, quia in substantia corporea simul sunt et a se invicem dividi non possunt, se quasi in lineam extendunt, et ad arcae longitudinem se pertinere ostendunt.
Chapter 16 of 106