Skip to the text

Caput XVII. Quod in hac speculatione corporeae similitudinis manuductione utimur.

Hoc autem inter secundum contemplationis genus et hoc tertium de quo modo loquimur interesse videtur, quia illud, uti superius jam diximus, versatur in imaginatione et moderatur secundum rationem; istud autem constat in ratione, sed sequitur imaginationem. In hac ei speculatione per omnia quae animus multipliciter scrutatur invisibilibus intendit, et ad illa apprehendenda nititur. In eo itaque haec speculatio in ratione consistit quod illis solis investigandi insistit quae corporeus sensus omnino capere nequit. Sed quia hujus speculationis investigatio ad invisibilium cognitionem sine corporalium similitudinum adjutorio non perducitur, imaginationis manuductionem in hac parte ratio sequi videtur, et inquisitionis suae cursu eam quasi ducem itineris habere convincitur. Dum enim imaginatio rationi rerum visibilium formas repraesentat, et ipsam ex earumdem rerum similitudine ad invisibilium investigationem informat, quodammodo illuc eam conducit quo per se ire nescivit. Nunquam enim ratio ad invisibilium contemplationem assurgeret, nisi ei imaginatio rerum visibilium formas repraesentando exhiberet, unde ad illa similitudinem traheret, et investigationis suae modum formaret. Inde est quod ille interior homo noster exteriorem hominem, ducem suum vocat, cum dicit: Tu vero homo unanimis dux meus, et notus meus (Psal. LIV). Certum namque est quia, nisi per corporeum sensum, animus ad exteriorem notitiam pervenire non potest. Merito ergo exteriorem hominem homo interior ducem suum dicit, sine cujus ministerio, vel potius magisterio ad visibilium cognitionem non pertingit. Sed nec ad invisibilium quidem, cum ad illa cognoscenda sine horum notitia assurgere non possit. Quoties ergo cognoscendarum rerum, per corporeum sensum, experientiam capere cogitur, toties (nimirum) interior homo noster ducem suum sequi videtur. Absque dubio sensus carnis, sensum cordis in cognoscendis rebus praecedit; quia, nisi prius sensibilia per sensum corporeum animus caperet, omnino non inveniret quid de eis saltem cogitare potuisset Sed forte mirum non est, si sensum cordis sensus corporis illuc ducit, quo ipse ire potest. Sed illud valde mirabile, quomodo illuc eam conducit quo ipso ascendere non potest. Sensus quidem corporeus incorporea non capit; ad quae tamen sine ejus manuductione ratio non ascendit, sicut jam supra monstrata ratio docuit. Certe et si homo minime peccasset, in cognitione rerum sensus exterior interiorem adjuvaret: nam Evam suam in adjutorium accepisse Adam quis neget? Aliud vero est cursus sui comitem habere, et aliud est itineris sui ducem quaerere. Nam quoniam Eva virum suum, semel contra Dei consilium vel praeceptum post se traxit et ad consilii sui consensum inclinavit, praevaricationis suae poena infirmatus Adam, jam eam sequi necesse habet, et usque nunc quotidiano ejus magisterio eget; verumtamen tunc de adjutoris sui ducatu non solum non confunditur, sed et gloriatur quando, interveniente ejus obsequio, ad invisibilium contemplationem corporearum similitudinum calle producitur: Homo, inquit, unanimis dux meus et notus meus (Psal. LIV). Quomodo autem sit homini interiori dux suus unanimis vel notus satius, ut arbitror, patet, nec multa expositione indiget. Cogita nunc quomodo motui cordis motus corporis ultro occurrit, et citius invenis quam unanimis ei sit. Statim ut vult animus movetur pes vel manus. Ad nutum ejus circumfertur oculus. Ad ejus arbitrium movetur lingua, moventur et labia vel alia quaelibet corporis membra. Quid, quaeso, in rerum natura dissimilius quam spiritus et corpus? Verumtamen ubi, obsecro, tantam tam perfectae concordiae unanimitatem, invenimus ut pene, imo penitus eodem tempore, sit fieri velle et fieri, moveri velle atque moveri. Unum solum quidem corporis membrum est (in ea videlicet parte, qua libido regnat) quod interioris hominis imperio non obtemperat.

Cum vero hanc ejus contradictionem, ex divino adjutorio, per moderatam afflictionem poterit reprimere, jam deinceps audet eum unanimem dicere, et hominem pacis suae appellare. Homo, inquit, pacis meae. Ecce quomodo unanimis. Sed quomodo notus? Illud quidem satis constat, quia quidquid in qualibet corporis parte agitur, ubicunque laeditur, ubicunque qualibet delectatione fovetur, statim ad animi notitiam pervenit, ut eum omnino latere non possit quaecunque afflictio vel delectatio, sensum corporeum afficit, et sicut motus cordis, absque contradictione statim exit per motum corporeum, sic omnis sensus corporis absque mora intrat ad animum; et sicut in omni actione sua corporalis motus, arbitrio cordis obsequitur, sic omnis passio corporalis absque repulsa ad animum ingreditur, et quam vere nulla corporis injuria, vel oblectatio animum lateat illam tam subita compassionis, vel congratulationis velocitas probat. Nam, sicut uno eodemque est tempore moveri velle atque moveri, sic uno eodemque momento est corpore pati et corde compati, exterius delectari, interius congratulari. Elige quid magis mireris, aut corporis ad animum tam celerem obedientiam, aut animi ad corpus tam familiarem notitiam. Mira obedientia ubi omne animi desiderium, motus corporis pene praevenit. Miranda notitiae familiaritas, ubi quidquid corpus sentit, animus pene praesentit. Et habet quidem ille interior homo noster, de hac domestici sui tam familiari notitiam; habet, inquam, unde miretur, non tamen unde glorietur. Non magna gloriatio animum nosse, quae soleant corpus suum delectari vel laedere. Sed illud procul dubio magnum erit, cum jam multis experientiae documentis nosse coeperit, qua discretione debeat appetitui carnis, et in necessariis obtemperare, et in superfluis contraire, ne, si minus foveat, suscitet sibi hostem, et nutriat rebellem. Vel, si nimis affligat, perimat civem et opprimat adjutorem. Sane ad hujusmodi notitiae perfectionem, animus vix per multa argumenta, vix post multa experimenta pertingit, sed ea semel adepta, ex illa nimirum non parum proficit. Sine hac nunquam poterit Adam adjutorio suo bene uti; per hanc docetur exterior homo noster delicias Aegypti paulatim fastidire, tandemque oblivisci, assuescitque nihilominus, spiritalibus alimentis delectari. Mirum hoc, vel potius incredibile alicui videbitur. Sed, si mihi inde non creditur, vel experto credatur. Audiamus illum quem haec experientia docuerat, et attendemus, quid dicat: Homo, inquit, pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos (Psal. XLVIII). Et in hoc iterum loco: Qui simul mecum dulces capiebat cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (ibid.). Qui autem sunt panes quos interior homo noster, exteriori apponit, vel quibus eum cibis reficit, manifestat Scriptura, quae dicit: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? (Psal. XLI). Et alibi de hujusmodi panibus, iterum ait: Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI). Hujusmodi itaque panem homo interior aliquando solus comedit, aliquando etiam ut secum comedat, domesticum suum vix multa fatigatione compellit. Panem suum spiritus solus comedit, quando animus quidem de peccatis suis dolet, verumtamen lacrymas nulla ratione extorquere valet. Panem doloris pariter comedunt, et cibum unum quasi unanimiter sumunt, cum interior homo profunde ingemiscit, et ad ejus gemitum exterior homo ubertim lacrymas fundit. Prius autem omnis homo compungitur timore, postmodum vero compungitur ex amore. Compunctio timoris amaritudinem habet, compunctio amoris dulcedinem habet. Qui igitur adhuc solo timore compungitur, cibis quidem spiritalibus, minime tamen dulcibus pascitur. Qui vero jam ex aeternorum gaudiorum desiderio lacrymas fundit, iste profecto dulcibus cibis spiritalibusque se reficit. Cum ergo coeperit homo ille interior domesticum suum talibus cibis reficere, potest de eo veraciter psallere: Qui mecum dulces capiebat cibos. Talibus ergo studiis, quanto uterque homo, amplius ad puritatem proficiunt, tanto utique alacrius currunt. Quod vero, post tantae concordiae perfectionem carnis et spiritus eorum pacem malignorum spirituum infestatio perturbet, ex eo quod subjungitur, recte intelligenti liquide apparet. Quid est enim quod ille qui secundum Deum creatus est homo interior de homine pacis suae, de homine unanime plangit, et mox non in illum, sed in alios maledictionis jaculum intorsit, nisi quod in illos per increpationem saevit, quorum saevitia pacis suae quietem amisit? Tu vero, inquit, homo unanimis, dux meus, et notus meus qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu. Et subjungit statim: Veniat mors super eos (Psal. LIV). Non dicit super te, sed super illos. De his ergo se vindicat, quorum fraude pacis suae consortem amiserat. Saepe enim spiritus maligni paci spiritus invidentes, dum carnem subita et vehementi tentatione fatigant, spiritus pacem perturbant, et reddunt ei de unanimi hostem, de duce seductorem, et efficiunt de noto ignotum, et de domestico inimicum. Sed ecce, dum unum Scriptura locum plenius perscrutari volumus, circumadjacentia perlustrare compulsi sumus. Nam dum de exterioris hominis ducatu dicere aliquid rationis ordo expostulaverit, obscuritas circumadjacentium verborum expositionem nostram paulo latius extendere coegit.

Chapter 29 of 106