Skip to the text

Caput XXI. Quod divina sapientia secundum diversos contemplationis modos in quibusdam videatur mirabilior, in quibusdam jucundior.

Horum autem circulorum duo sedem habent in latere uno, duo reliqui in latere alio. Singuli itaque certis locis deputantur quamvis ad totius arcae evectionem pariter omnes cooperentur. Ibi enim quilibet hujusmodi circulorum sedem habere debet, quo quisque in loco prae caeteris mirabilior, seu jucundior nostrae considerationi apparet. Nam ab eo quisque loco quasi amplius elongat ubi contemplantis admirationem minus excitat ubi in admirantis animo minorem jucunditatem generat. Accipiunt ergo sedem duo in latere uno, et duo itidem in latere alio. Superius autem dictum est, quomodo ad latus unum pertineant quae fiunt Dei permissione, vel quomodo aeque ad latus aliud pertinere videantur quae fiunt Dei operatione. Ordinentur itaque in permissionis latere circulus praescientiae et circulus scientiae. Similiter in latere divinae operationis circulus praedestinationis, et circulus dispositionis. Vis autem scire quam recte, quam ordinate circuli qui dicuntur scientiae, vel praescientiae illis maxime praesident quae fiunt Dei permissione? Cogita ergo, si potes, quanta admiratione dignum sit quod haec omnia potuit praescire ab aeterno quorum est tam innumera multitudo et tam multiplex variatio. Sed haec ejus praescientia cum sit in utrisque mirabilis, mirabilior tamen apparet in rebus malis quam bonis. Quae enim mala sunt quia injuste fiunt sola utique ejus scimus fieri permissione, nunquam autem ejus operatione. Cogita etiam, si potes, quanta admiratione dignum sit quod illa etiam praescire potuit quae alienae voluntati reliquit, et voluntati quidem quae nondum fuerat, et quam nunquam facturus erat. Voluntatem enim malam nunquam facit, quamvis eam esse permittat. Certe minus miramur ea ipsum posse ab aeterno praescire quae ab ipso erant facienda, quamvis sint tam multa, et pene infinita, quam ea quae posuit sub potestate aliena et voluntate contraria. Quid autem de ejus scientia dicturi sumus, quam omnium quae sunt qualitatem, modum, ordinem et locum, et numerum sub uno simplicis visionis radio comprehendere scimus? O vere miranda! o vere stupenda! Si autem quaeris ubi mirabilior nostrae considerationi appareat, quae vere ubique est mirabilis, quis eam non videat mirabiliorem in Dei rebus occultis quam in rebus manifestis? Quale, quaeso, est occulta hominum, secreta videlicet cogitationum, affectionum, voluntatum et intentionum indesinenter aspicere, et quemlibet cordis motum ante divinae scientiae conspectum non posse latere? Quoties vero bonas hominum cogitationes et voluntates attendit, quid pro his omnibus in cordium arcano aliud aspicit quam quod ibidem ipsemet reposuit? Bonos siquidem cordium motus quoslibet absque contradictione ipse operatur, ipsisque cooperatur. Illud vero prae omnibus mirum, quod nihil omnium ignorare valeat eorum etiam quae cordibus humanis ipse non inspirat. Haec est illa in divinae scientiae perspicacia vere summa et singularis admiratio, quod nihil eum omnino latere possit in cordium malorum tam profunda et tam tenebrosa abysso. Ecce cur providentiae et scientiae circuli in permissionis latere sedem accipiunt, ubi, uti aperta ratio perdocuit, nostrae considerationi mirabiliores occurrunt. Caeteros autem praedestinationis videlicet, et dispositionis divinae circulos latus aliud habere debet; et cur hoc sit, multa, ut arbitror, expositione non indiget. Ut enim taceamus eos in hac parte apparere mirabiliores, quis eos neget in his quae electorum saluti militant quae sola ad hoc latus spectant apparere jucundiores? Divinae siquidem praedestinationis et dispositionis rationem in salvandorum reparatione, promotione, glorificatione, quam in malorum justa reprobatione, dejectione, damnatione charius amplectimur, jucundius veneramur, ardentius diligimus, honorificentius magnificamus. In tantum enim praedestinatio specialiter et proprie ad hoc latus pertinere videtur ut pene de sola praeordinatione ad vitam dici soleat, et ad aliam partem nonnisi abusive et improprie referatur. Divina vero dispositio quamvis ad utralibet pertineat, eo quod nusquam aliquid inordinatum relinquat, soli tamen electorum saluti omnis ejus ordinatio militat. Ecce jam diximus quos in quo latere circulos ordinare debeamus.

Chapter 33 of 106