Skip to the text

Caput VI. Quod tertius hujus speculationis gradus consistat tam in humanis quam in divinis constitutionibus.

Post primam itaque considerationem quae est in rebus, et secundam quae est in operibus, sequitur tertia quae constat in moribus, quam et ad arcae nostrae altitudinem pertinere jam diximus. Disciplina itaque morum partim ex institutione divina, partim processit ex institutione humana. Ad divina instituta pertinent obsequia divina, et quaelibet Ecclesiae sacramenta. Ad instituta humana pertinent humanae leges, consuetudines, urbanitates, plebiscita, jura civilia, et hujusmodi alia multa. Humana institutio propter vitam inferiorem, divina institutio propter vitam superiorem. Illa ad obtinendam salutem et tranquillitatem vitae temporalis, ista ad capescendam salutem et plenitudinem aeternae beatitudinis. In humana institutione scientia humana cubitum habere potest, quia quod invenire potest illud nec mirum comprehendere potest, in sacramentis divinis duo esse non dubitamus. Aliud est enim quod exterius in re vel in opere cernimus, atque aliud, virtus illa spiritualis quae latet intrinsecus. Rem itaque sacramenti quae intrinsecus latet credere potes, videre autem omnino non potes, et idcirco scientiam tuam in hac parte usque ad plenum cubitum extendere non potes. Haec autem ultima speculatio quae est in moribus ad arcae nostrae altitudinem pertinet, sicut superius jam diximus. Revera siquidem quando humana institutio divinae subservit, ex utraque animus proficit, et ad alta tendit. Nam animus qui illis quae ad primam vel secundam considerationem pertinent, inhaeret, absque dubio adhuc in imo jacet. Sed quanto his quae ad tertiam spectant, perfectius inhaeserit, tanto profecto semper ad altiora ascendit.

Notandum sane quod naturalis operatio et divina institutio plenum cubitum habent in re, sed nonnisi semissem habere possunt in nostra cognitione. Econtra autem artificialis operatio et humana institutio vix semissem habent in re, plenum autem cubitum habere possunt in nostra cognitione. Cum igitur animus in hac triplici speculatione plene exercitatus fuerit, arcae nostrae mensura congruam sibi magnitudinem quaquaversum accipit. In hoc contemplationis genere seipsum Propheta ostendit, cum dixit: Meditatus sum in omnibus operibus tuis (Psal. CXLII). Et alibi: Quia delectasti me, inquit, Domine, in factura tua (Psal. XCI); et alibi in eorum admiratione exclamat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII), et multa de eisdem operibus in eodem psalmo explicando commemorat. Totum itaque hoc primum contemplationis genus recte quidem in septem gradus distinguere possumus. Primus namque consistit in illa admiratione rerum, quae surgit ex consideratione materiae. Secundus autem gradus consistit in illa admiratione rerum, quae surgit ex consideratione formae. Tertius vero consistit in illa rerum admiratione, quam gignit consideratio naturae. Quartus autem hujus contemplationis gradus versatur in consideratione et admiratione operum circa operationem naturae. Quintus nihilominus versatur in consideratione et admiratione operum, sed secundum operationem industriae. Sextus vero gradus constat in considerandis et admirandis institutionibus humanis. Septimus demum subsistit in considerandis et admirandis institutionibus divinis. Hi septem ascensionis gradus primo occurrunt his qui montem Domini ascendere, vel ad illud Ezechielis templum intrare contendunt. In septem gradibus ad exteriores portas in atrium exterius intratur. Et in septem, inquit, gradibus ascensus ejus. Habes ergo quibus inchoationis gradibus debeas insistere, quisquis cupis contemplationis artem apprehendere. Quomodo autem hoc contemplationis genus in imaginatione insistat, vel secundum imaginationem discurrat, superior liber perdocuit, et hic iterare non oportebit.

Chapter 18 of 106