Caput XXV. Quod contemplationis spectaculum semper comitari debent magna admiratio et ingens exsultatio.
Puto quia jam laboriosum non erit invenire cujusmodi vectes hujusmodi circuli debeant habere, vel quem in quo latere debeamus ponere. In his siquidem quae magis miranda sunt, opus est (nec mirum) magna admiratione, in illis autem quae jucundiora videntur uti utile erit magna exsultatione. Sit ergo magna nostra admiratio, sit vehemens nostra exsultatio et quales exigit divinorum operum contemplatio. Sit utraque magna, sit utraque fortis, sint ambae robustae in modum vectis, et quae sufficere possint ad evectionem tanti oneris. Faciamus ergo de utraque vectem ligneum non baculum arundineum. Debet autem non de quolibet ligno fieri, sed de setim ligno videlicet forti et incorruptibili, ut sint et per fortitudinem inflexibiles, et per longanimitatem incorruptibiles. Boni sane hujusmodi vectes ambo, magna scilicet et diuturna admiratio, ingens et perseverans exsultatio. Ut autem formam habeant ad vectis modum, et possint vectium explere officium, sint utraque robusta, sint autem et utraque deaurata. Fiant ergo de robore constantiae, dirigantur ad normam justitiae, operiantur ambae de auro sapientiae, ut sint ambae et per fortitudinem validae, et per aequitatem directae, et per discretionem splendidae. Multum per omnem modum placet in his vectibus hujusmodi deauratio, quia multum in omnibus valet prudens et provida discretio. Sit ergo discreta admiratio nostra, ut nihil in Dei praescientia, nihil in ipsius scientia admiremur quod falsum sit. Sit nihilominus discreta congratulatio nostra ut nihil in praedestinatione vel dispositione divina veneremur quod vanum sit. Scit utique utraque illarum esse mirabilis, sine patrocinio falsitatis. Scit quidem et utraque istarum esse dulcis sine condimento vanitatis. Nihil ergo in Dei praescientia, nihil in ipsius scientia miremur quod sit falsum, nihil in Dei praedestinatione, nihil in ejus dispositione veneremur quod sit vanum, e sapientiae auro quo debuimus vectes nostros operuimus. Hujusmodi ergo vectes circulis aureis inserantur, et secundum Dominicum documentum, vel praeceptum nunquam foris extranantur. Semper sit admiratio tua intra spectaculum divinae praescientiae, et divinae scientiae. Semper sit delectatio tua in consideratione praedestinationis et dispositionis divinae. Semper in illis invenies quod mireris, semper in istis reperies unde delecteris. Quid ergo necesse erit alia pro aliis quaerere, et per vana huc illucque cogitationum evagatione discurrere. Nusquam copiosior materia admirandi, nusquam utilior causa gratulandi. Sane et in his et illis invenies unde mireris, et in quo delecteris. Nam uterque vectis quamvis uno lateri vicinius inhaereat, neuter tamen a neutro multum se elongat. In his ergo semper sit admiratio tua, in istis semper sit delectatio tua. Sint ergo hujusmodi vectes in hunc modum inserti semper circulis aureis et Dominicum praeceptum te implesse gaudebis.
Chapter 37 of 106