Caput XVI. Quod illa quae ad hanc speculationem pertinent aliter adhuc distingui possunt.
Est autem adhuc aliud quod in hac corona recte notare possumus, si per illam invisibilium bonorum plenitudinem intelligere debemus. Corona siquidem propitiatorium ab omni parte ambiebat, et intra seipsam totum includebat. Nam quantum ad compositionem arcae pertinet, nihil aliud propitiatorium, quam ejusdem arcae operculum esse intelligi debet, quaedam videlicet tabula aurea, ex auro purissimo ex integro facta, quae ab inferiori quidem parte ab arcae summitate excipiebatur, et ab omni, uti jam dictum est, parte, corona aurea cingebatur. Per haec itaque duo (coronam scilicet et propitiatorium) duo intelligimus genera contemplationum, unum de invisibilibus bonis, alterum de invisibilibus substantiis, ut in spiritibus angelicis vel humanis. Quid est ergo quod corona totum propitiatorium intra se concludit, nisi quod beatitudo justorum omne eorum desiderium intra se comprehendit? Nos quandiu sub egenis hujus mundi elementis vivimus, desideria nostra ultra gaudia nostra extendimus, quia infinite plura sunt quae concupiscimus, quam quae in hac vita apprehendere possimus. Beata autem illa supernorum spirituum multititudo, desideria sua ultra gaudiorum suorum plenitudinem non extendit, quae felicitatis suae infinitatem vel immensitatem comprehendere omnino non sufficit, quam beatitudinis suae corona undique cingit, et usquequaque magnitudinis suae sinu includit. Est autem eorum gaudium non solum de contemplatione Creatoris, sed etiam in contemplandis ejus creaturis. Dum enim Deum in omnibus operibus suis mirabilem inveniunt, quid mirum si ubique mirando venerantur, venerando mirantur magnalia ejus, quem diligunt? Inveniunt itaque non solum in creaturis incorporeis, sed etiam in creaturis corporeis unde mirentur, unde eorum Creatorem digne venerentur. Alia ergo sunt quae supra se, alia quae vident in se atque alia quae vident sub se. Haec omnia jugiter contemplantur, contemplantes mirantur, mirantes laetantur. Laetantur de divina contemplatione, congratulantur de mutua visione, delectantur in rerum corporalium speculatione. Pars infima coronae, quae sub propitiatorium descendit et ligno affligitur jucundum illud spectaculum designat quod habent in inferioribus creaturis, media pars coronae, quae propitiatorio jungitur, ardentissimum illud charitatis desiderium figurat, quod contrahunt de jucunditate mutuae visionis. Suprema pars coronae quae supra propitiatorium elevatur ineffabile illud gaudium exprimit, quod hauriunt de jugi contemplatione sui Creatoris. Discamus et nos contemplantes mirari, et mirantes contemplari quomodo illi supernae beatitudinis cives omnia quae sub ipsis sunt indefiniter aspiciant, omniumque quae ab alto vident rationem et ordinem comprehendant, quomodo de mutua societate, insolubilique charitate in infinitum gaudeant, quomodo in illam divinae claritatis visionem insatiabiliter inardescant, et arcam nostram coronavimus. Cogitemus quomodo egrediuntur, et ingrediuntur, et pascua inveniuntur, et arcae nostrae coronam juxta congruum sibi modum consummavimus. Vides certe, quod spiritualia pascua inveniuntur non solum in interioribus, verum etiam in rebus exterioribus, in rebus corporalibus. Absque dubio corporalia bona in quantum bonis invisibilibus et incorporeis similia sunt, spiritibus (nec mirum) spiritualia pascua ministrare possunt. Nam si nulla omnino bona visibilia ad invisibilia similitudinem haberent ad invisibilium investigationem, nullatenus nos adjuvare valerent, nec jam constaret, quod de ipsis legitur, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I). Iterum vero si ista ab illis multa dissimilitudine non discreparent, procul dubio caduca, transitoria et insufficientia non essent, incomparabiliter tamen copiosior est horum ad illa dissimilitudo quam similitudo. Infinita siquidem est in horum comparatione futurae plenitudinis superveniens magnitudo. Unde est, quod vix arcae suprema coronam tangunt, ejusque inferioribus junguntur, quia horum summa illorum ima, tot similitudinum suarum signis, nonnisi ex parte loquuntur.
Chapter 28 of 106