Caput XVIII. Quod hoc contemplationis genus constat in ratione secundum imaginationem.
Nunc vero ad id redeamus unde digressi sumus, quomodo scilicet per rerum visibilium imaginationem adjuvemur ad rerum invisibilium investigationem. In eo enim exterior homo in investigationis suae cursu interiorem adjuvat, quo ei invisibilium imaginem per rerum visibilium imaginationem repraesentat. Et, dum ducatus sui officium explet, illuc istum similitudinum calle perducit, quo ille intrare non audet. Sic saepe famuli dominos suos in via usque ad regias fores praeeunt et tamen, istis intro usque ad interiora palatii properantibus, illi exterius subsistunt. Patet ergo, ut arbitror, quod superius jam diximus, quomodo hoc contemplationis genus esse quidem in ratione, et secundum imaginationem intelligere debeamus, quia et invisibilia sunt quae mente conspicimus, et tamen ex rerum visibilium similitudine illa nobis formamus. Quid enim dixerim rerum visibilium formam nisi quamdam quasi rerum invisibilium picturam? Sit modo aliquis qui nunquam leonem vidisse se dicat, quem tamen videre desiderat, si ei leonis imago in pictura aliqua convenienter expressae ostenditur, profecto qualem eum cogitare debeat ex eo quod videt statim admonetur. Denique secundum lineamenta quae superficietenus expressa considerat, solida membra et vivum animal sibi in mente format. Cogita nunc quantum sit inter illud quod videt exterius, et inter hoc quod in sua cogitatione sibi fingit interius. Sic sane in hoc contemplationis genere longe a se distant invisibilia quae in mente versamus, et ea quae per imaginationem cernimus, et tamen ad illa exprimenda ex istis similitudinem trahimus. Reddidimus quomodo potuimus rationem cur hoc genus contemplationis videatur esse in ratione, et secundum imaginationem.
Chapter 30 of 106