Skip to the text

Caput XIV. De distinctione eorum quae ad hanc speculationem pertinent.

Notandum autem quod coronae nostrae nulla mensura praescribitur, sed in eo ipso, quod corona nominatur ejus mensura, ex majori parte determinatur. Nam coronam non nominaret, quod superiora arcae ab omni parte non cingeret atque coronaret. Juxta igitur longitudinem vel latitudinem arcae coronam extendi, vel distendi oportuit, ut ipsam cingere atque coronare possit. Constat itaque eam secundum dimensionem arcae duos cubitos, et semissem in longitudine, cubitum autem unum, et semissem habere in latitudine. Non autem aequa ratione ejus altitudinem aestimare possumus, nec altitudini arcae aequare debemus. Nequaquam enim coronam diceret, si totam arcam vestiret, et non potius ejus solummodo suprema ornaret. Sicut autem, ut superius jam diximus, proprium hujus spe culationis est a visibilibus ad invisibilia similitudinem trahere, et ex illorum consideratione ad istorum cognitionem propositae similitudinis assignatione ascendere. Si una ergo utrobique mensura fuit, si eamdem prorsus hinc arca illinc corona, tam longitudinem quam latitudinem habuit, quid in his aliud oportet intelligere quam ut discamus ex illis omnibus ad invisibilium investigationem, similitudinum rationem trahere, ex illis omnibus, inquam, quae diximus ad arcae nostrae longitudinem vel latitudinem pertinere? Pertinet autem, ut dictum est, ad longitudinem arcae in speculatione rerum, consideratio materiae, formae et naturae. Ad ejus vero latitudinem operatio tam naturae quam industriae. Et his itaque omnibus ad invisibilium investigationem congruas similitudinum rationes eruere possumus et debemus, et cum ejusmodi industriae usum in promptu habuerimus, quali oportuit vel decuit, arcam nostram corona circumduximus. Dictum est autem pertinere ad arcae altitudinem, in morum consideratione, tam humanum quam divinam institutionem, ita ut intelligentiae nostrae arca plenum cubitum videatur habere ex institutione humana, semissem vero ex institutione divina. Sed quid est quod dicta corona videtur sola superiora arcae tangere, nisi quia constat humana instituta ad invisibilia et spiritalia valde longinquam, et omnino peregrinam similitudinem habere? Quis illa nesciat inventa in usum temporalium, non in typum aeternorum? Creatoris autem opera quaelibet visibilia ad hoc sunt creata, sic sunt disposita, ut et praesentis vitae usibus ministrarent, et futurorum bonorum umbram gererent, unde fit etiam ut operatio industriae, in quantum imitatur naturam, in tantum in se gestet invisibilium vel futurorum umbram. De caetero autem humana instituta tanto ab invisibilium similitudine peregrina sunt, quanto eorum inventores in illorum institutione nihil tale cogitaverunt. Quoties tamen in istis ad illa aliquid similitudinis invenimus, videamus ne forte in aliquam illarum considerationum cadat, quas superius longitudini vel latitudini arcae assignavimus. De divinis autem institutis notandum quod quaedam debeamus simpliciter intelligere, et nihil in eis mysticum quaerere, quaeadm vero, et juxta litterae sensum exerceri debent, nihilominus tamen mysticum aliquid figurare habent. Quia ergo in praeceptis sublimioribus et ad intelligendum profundioribus, mystica intelligentia requiritur, dimidius ille cubitus qui arcae nostrae altitudini in divinis institutionibus ascribitur, quasi in suis superioribus corona aurea decoratur. Sed nec in hac quidem parte similitudinis accommodatio, ab illarum quinque supradictarum considerationum proprietate, penitus recedit, unde est quod corona ibi se juxta longitudinem latitudinemque arcae distendit, ut ipsam undique ambire possit.

Chapter 26 of 106