Caput XV. Quod hoc contemplationis genus recte in quinque gradus dividitur.
Recte itaque tertium hoc contemplationis genus in quinque gradus distinguitur, secundum quinque dictos illos considerationum modos, ex quibus in invisibilium investigationem, similtiudinum ratio quaeritur vel assignatur. Cum enim similitudo ex aliquo ad aliquid assumitur, secundum eosdem modos vario ordine formatur. Primus itaque modus est, quando similitudo sumitur ex eo unde ipsum est, vel potius ex eo quod ipsum est. Secundus et tertius similitudinem trahit ex eo quod in ipso est. Quartus et quintus ex eo quod per ipsum est. Et secundus quidem ex eo quod in ipso est, sed extrinsecus; tertius vero ex eo quod in ipso est, sed intrinsecus. Quartus vero ex eo quod per ipsum fit, impulsu quodam necessitatis. Quintus autem ex eo quod per ipsum fit, sed proposito voluntatis. Primus ergo hujuscemodi ratiocinationis modus in hac speculatione trahitur ex materiae proprietate. Secundus et tertius ex rei ipsius qualitate. Sed secundus ex qualitate extrinseca, quod diximus formam. Tertius vero ex qualitate intrinseca, quod superius diximus naturam. Quartus autem modus colligitur ex eo quod in re ipsa, vel ab ipsa fit, secundum motum naturalem. Quintus demum ex eo quod agitur secundum motum artificialem. Ex proprietate materiae similitudo trahitur, cum dicitur: Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas (Cant. V). Qualitas extrinseca constat in colore et figura. A colore similitudo assignatur in eo quod legitur: Dilectus meus candidus, et rubicundus (ibid.). A figurae qualitate similitudo sumitur, ubi mystica descriptione sacrae Scripturae qualitas commendatur: Aspectus rotarum, et opus earum quasi si sit rota in medio rotae (Ezech. I).
Nota quod extrinseca qualitas pertinet ad solum visum quemadmodum intrinseca qualitas ad quemlibet caeterorum sensuum. Ad auditum pertinet illa assignatio similitudinis, ubi audis: Et vocem quam audivi, tanquam vocem citharaedorum citharizantium in citharis suis (Apoc. XIV). Ad odoratum autem illud respicere videtur, ubi Sapientia de seipsa loquitur: Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans, odorem dedi, quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris (Eccle. XXIV). A deliciis gustus similitudo assumitur, ubi eadem ipsa de semetipsa fatetur: Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas meas super mel et favum (ibid.). Delicias tactus redolet, quod alias habes: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII). Haec de qualitate intrinseca dicta sint, pro ea videlicet parte, qua eam corporei sensus attingere possunt. Naturalis operatio, pro similitudinis gratia, in considerationem adducitur, cum a Domino prophetae voce promittitur: Quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti; sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo (Isa. LV). Ab artificiali operatione est illa similitudinis accommodatio, quam audis ab Apostolo: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II). Haec tibi de similitudinum ratione, in coronae nostrae fabricatione (quemadmodum superius, in arcae deauratione) quasi quaedam doctrinae semina studuimus spargere, ut habeas unde possis, cum volueris, copiosam scientiae segetem colligere. Nam ut hic locus plene et sufficienter explicari possit, proprium tractatum requirit. Tanto hic locus majori et diligentiori inquisitione eget, quanto huic ratiocinationi, tota hujus speculationis ratio incumbit. Constat autem in hac et in subsequenti speculatione maximam et pene praecipuam spiritualium virorum consolationem, nostris temporibus inesse. Nam pauci admodum sunt qui ad novissima illa duo contemplationum genera possint assurgere. Qui autem haec plenius perscrutari voluerit, meminerit quod, juxta modum arcae, corona ipsius quatuor latera habuerit.
Chapter 27 of 106