Caput VII. Quod secundum contemplationis genus constat in consideranda et admiranda rerum visibilium ratione
Nunc quoniam de primo contemplationis genere, quae iterum dicenda videbantur, quomodo potuimus jam diximus, ad secundum quod per arcae deaurationem designari jam dictum est, transeamus. Si igitur primum contemplationis genus recte intelligitur esse in consideranda specie rerum corporalium, consequenter, ut arbitror, intelligi oportet secundum genus contemplationis esse in perspicienda ratione earumdem rerum. Toties igitur in arcae nostrae deauratione occupamur, quoties rerum visibilium rationem rimamur, et in ejusdem rationis inventae, et perspectae admiratione suspendimus, quoties attendentes intelligimus et intelligentes attendimus hujus mundanae machinae, quae videntur omnia quam sint mirabiliter facta, quam convenienter ordinata, quam sapienter disposita. Arcam nostram deauramus, quando cujusque rei causam, modum et effectum, utilitatem et rationem consideramus. O quanto scientiae auro abundabat! quomodo ei ad totius arcae suae deaurationem sufficere poterat, qui veraciter dicebat: Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia. Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et divisiones temporum, anni cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum et cogitationes hominum, et differentias virgultorum, et virtutes radicum (Sap. VII). Denique audi quid ad extremum inferat, ut plenius intelligas in deaurationis suae opus, quanta ei ejusmodi census copia abundabat: Et quaecunque, inquit, sunt absconsa, et improvisa didici (ibid.). Constat ergo arcae nostrae deauratio in contemplanda ratione divinorum operum, judiciorum, sacramentorum et humanarum nihilominus actionum, vel institutionum. Simus denique parati, secundum documentum Petri, omni poscenti, reddere rationem de ea fide, et spe, quae in nobis est (I Petr. III), et arcae nostrae suprema, vel extrema jam deauravimus, qui divinorum sacramentorum, seu etiam judiciorum rationem, exponendo, commendare novimus.
Chapter 19 of 106