Skip to the text

Caput XIX. Quomodo ad permissionem, vel operationem Dei pertineat quidquid radius contemplationis perlustrat.

Postulat rationis ordo de circulis et vectibus hoc loco aliqua vel breviter dicere, ut idem ordo servetur in expositione, quem auctor servare voluit in descriptione. Primo itaque considerandum est quae sint latera arcae, ut consequenter possimus agnoscere quos in quo latere circulos debeamus ponere, per arcam gratiam contemplationis accipimus, uti superius jam diximus. Quia igitur radius contemplationis ab alto jam radiat, et se in omnem partem pro sublevata mentis capacitate dilatat, omnia quae sub contemplationem cadere possunt, ad hanc se arcam pertinere evidenter ostendunt. Alia vero consideratio est qua attendimus eorum quae quotidie fiunt alia justa, alia esse injusta, et longe alia consideratio illa qua conspicimus humanis usibus alia esse commoda, alia vero incommoda. Erigunt ergo in arca nostra parietes duos sibi invicem e diverso oppositos, hinc unum aequitas, illinc alterum iniquitas, duos vero alios parietes e regione se invicem respicientes efficiunt nihilominus hinc unum prosperitas, illinc alterum adversitas. Illud autem valde admirandum et multa admiratione dignum, quomodo vel voluntas bona vel qualiter voluntas mala, Deo omnia moderante et juste disponente, hinc modo adversitate repellitur, modo illinc prosperitate religatur, ne haec, vel illa in infinitum excrescat et divinae dispositionis modum excedat. Cogita nunc quemadmodum in arca nostra parietes se in longum extendentes, et longitudinem arcae metientes, duo alii parietes per transversum occurrentes hinc inde praecidant, et ad certam mensuram restringant. Juxta hanc utique similitudinem divina dispensatio diversis voluntatibus nunc ad votum famulatur ut inveniant quomodo se extendant, modo eis adversatur ne destinationis praefinitae modum excedant. Ne enim per effluamus, uti jam duximus, hinc religamur vinculo cupiditatis, illinc obstruimur repagulo necessitatis. Multa enim saepe dimittimus ne amittamus quod diligimus; multa nihilominus, ne incurramus quod odimus. Ubi ergo adversitas, atque perversitas se invicem collidunt quodammodo in arca nostra angulum efficiunt. Ubi vero prosperitas atque perversitas invicem occurrunt, alterum angulum componunt. Occursio vero aequitatis et prosperitatis tertium angulum constituit. Collisio autem aequitatis et adversitatis quartum conjungit. Ad primum angulum corripiuntur mali, ad quartum corriguntur boni; item ad secundum destituuntur mali, ad tertium proteguntur boni. Per adversitatem siquidem reprobi corripiuntur, non autem corriguntur. Si enim seipsos corrigerent, utique reprobi non essent. Sed per adversitatem boni a malis suis corriguntur, seu etiam ad meliora promoventur. Item per prosperitatem mali in seipsis resolvuntur, et a Deo destituuntur. Boni autem per prospera et ad bona foventur et a malis proteguntur. Igitur primus angulus est ad correctionem, secundus ad destitutionem, tertius ad protectionem, quartus ad correctionem. Patet autem quod illi parietes per Moysen latera arcae dicuntur, qui longitudinem arcae metiuntur. Horum duorum, quam caeterorum parietum, sicut in arcae compositione est quantitas major, sic in rerum significatione et veritatis contemplatione est eorum dignitas sublimior. Quis enim nesciat quam sit incomparabiliter major illa quae est justi et injusti, quam illa discretio quae est commodi et incommodi? Prima autem pertinet ad parietes qui metiuntur arcae longitudinem. Nam illa quae est commodi et incommodi pertinet ad illos parietes qui metiuntur arcae latitudinem. Ad duo itaque latera arcae pertinet quorumlibet consideratio secundum quae fiunt juste seu etiam injuste. Quae vero juste fiunt quis ignoret fieri Dei operatione, quae injuste fiunt sola ejus fieri permissione.

Chapter 31 of 106