Skip to the text

Caput XXIII. In qua speculatione divina praedestinatio appareat jucundior.

Tertius item angulus, uti superius habetur, ex occursione probitatis et prosperitatis conjungitur, et ad bonorum consolationem et protectionem pertinere comprobatur. Hinc nunc, quaeso, ab hoc angulo ad oppositum ei angulum respice, et nunc hunc, illum diligenter attende, ut positionis rationem quam quaeris possis citius invenire, perspicacius penetrare. In hoc angulo boni mundi hujus prosperis foventur, in illo mali mundana adversitate flagellantur. Attende diligentius, examina frequentius hinc Dei pietatem, illinc ejus severitatem, pietatem in bonis, severitatem in malis. Quam severum esse putamus quod illis nec in praesenti parcit, quod temporalem vitam sine poena transire non permittit, quos aeternis poenis addicit? Illud autem quam pium erit quod bonos quidem, quantum eis expedit, bonis temporalibus fovere non desistit, quos tamen ad vera et aeterna bona praeordinavit. Discute, si potes, quale, quam magnum, quam pium possit esse gratuito quidem istos, illis rejectis, ad aeterna bona praedestinare, et tamen temporalia bona ad usum, imo ad utilitatem non negare. Quid hac consideratione dulcius, quid in Dei praedestinatione jucundius inveniri poterit? Recte ergo in eo angulo divina praedestinatio praeeminere describitur, ubi temporalis prosperitas electis ad utilitatem famulatur. Recte aureus ille circulus fixam illic sedem tenet, ubi quanto clarior, tanto nimirum jucundior apparet.

Chapter 35 of 106