Skip to the text

Caput XIII. Quomodo in hoc contemplationis genere incipiat homo fieri spiritualis.

In hoc primo statu deducetur homo esse animalis et discit effici spiritualis, eo quod tunc incipiat spiritualia comparare, et formari in novitate sensus sui, satagens quotidie magis magisque sapere quae sursum sunt non quae super terram. Magnus utique labor consueta deserere, et inolitarum cogitationum infima in imo relinquere, et alta perscrutatione de terrenis ad coelestia evolare. Hic primo illa quae docet hominem scientiam, Dei sapientia, lux illa quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, incipit se ingerere, et lucis suae radios nunc mentis oculis infundere, nunc subtrahendo iterum abscondere. Crebro itaque animum visitat, et nunc ad alta elevat, et iterum ad ima deprimit, et sibi relinquit. Sed iterum inopinate redit, et ubi non sperabatur occurrit, et se hilarem ostendit. Incipit hic demum quoddam mirae visionis praeludium ante intuentis aspectum formare, et sicut aquila provocans ad volandum pullos suos assiduo revelationum suarum evolatu et revolatu, seipsam in diversa rapere, et contemplantis animum ad volandi desiderium primo inflammare, et quandoque ad plenum volatum perfecte informare. Hic primum, animus antiquam dignitatem recuperat, et ingenitum propriae libertatis honorem sibi vindicat. Quid enim spiritui rationali tam alienum, quid indigne servituti tam obnoxium, quam ut illa creatura, quae vere spiritalis est, spiritalia ignoret, et quae ad invisibilia et summa bona facta est, in invisibilium contemplationum nec saltem assurgere, quanto minus stare valet? Hinc, ut arbitror, satis apparet hujus speculationis familiaris assiduitas, et assidua familiaritas, quae tertium locum tenet, quam recte per coronam designatur, quam convenienter corona nominatur, per quam victor animus coronatur. Hanc utique spiritualis scientiae coronam accipit, quisquis ab hujus exsilii aerumnis in invisibilium gaudiorum libertatem, mentis contemplatione transire potuit, ubi tandem spiritus ille rationalis, qui diu sederat in tenebris et umbra mortis, vinctus in mendicitate et ferro, discussis tandem tenebris ignorantiae, diruptis catenis concupiscentiae, in ejus sane virtute, qui educit vinctos in fortitudine, conterens portas aereas, et vectes ferreos confringens, inveteratae consuetudinis, et obdurationis angustias superans, per mediam infinitae multitudinis aciem infimorum desideriorum et carnalium cogitationum undique occursantium, et usquequaque obsistentium, violenter erumpit, et vix tandem se in sui juris palatium recipit, dum se in coelestis habitaculi solium totum colligit, ut de caetero cum suis commilitonibus, similibusque triumphatoribus, fiducialiter psallere possit: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III).

Chapter 25 of 106