Caput IX. Quomodo philosophi se in hujus contemplationis materia exercuerint.
Sed neque hoc silentio praetereundum puto, quomodo hujus mundi sapientes studuerunt arcas suas deaurare, ut vel sic pudeat nos in arcae nostrae deauratione non laborare. Satagebant itaque, et ipsi gentium philosophi sapientiam trahere de occulto, occultas rerum causas rimantes, et usque ad abditos naturae sinus ingenii sui acumine penetrantes, eruebant aurum de profundo. Coeperunt ergo latentes rerum causas investigare, invenire et in palam proferre, et dubia quaeque non dubiis assertionibus probare. Invenerunt itaque multa investigatione profunda et admiratione digna unde tremor terris, qua vi maria alta tumescunt, et caetera multa in hunc modum invenientes, scriptoque commendantes, ad posteros transmittere curarunt. Arcam itaque suam ex magna parte (sed exterius tantum) deaurare potuerunt. Nam ut eam intrinsecus deaurarent, erat eis parva cura, possibilitas nulla. Cito siquidem eorum defecit pecunia, nec erat eis auri tanta copia quo possent eam deaurare intrinsecus, quippe quibus pecunia defecerat ad eam ex integro deaurandam extrinsecus. Non enim erat ejusdem facultatis physicas rerum rationes invenire, et occultas in his quae accidunt justitiae causas dijudicare. Longe aliud est latentes rerum causas secundum physicam rationem investigare, et astruere, et longe aliud divinorum judiciorum rationem non ignorare. Investigatio naturae ad arcae nostrae deaurationem extrinsecam, assertio divinae justitiae pertinet ad deaurationem intrinsecam. Ad hanc utique penitus defecerunt putantes casu potius quam divino nutu omnia accidere, sacrantesque aram Fortunae crediderunt deam res humanas minime curare pro eo quod cernerent aeque contingere bona et mala, bono et malo, justo et injusto, immolanti victimas et contemnenti eas, et ipse cujus palpebrae interrogant filios hominum oriri faciat solem suum super bonos et malos, et aeque pluat super justos et injustos. Nos autem quibus abundat jam aurum, tam de emolumento laborum nostrorum quam de spoliis Aegyptiorum, ercam nostram auro vestire curemus, non solum exterius, verum etiam interius. Attendamus quomodo in sapientia sua fecit haec omnia, quomodo sapientia sua fundavit terram, et stabilivit coelos prudentia, quomodo sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt, et arcam nostram deauravimus sed exterius. Consideremus nihilominus quoniam universae viae Domini misericordia et veritas, quomodo sit justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, et deauravimus eam intrinsecus. Quomodo putas omnem lignorum pulchritudinem in arca sua auro obduxerat, qui manifeste deprehenderat, constanterque de Domino affirmabat quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus? (Psal. CXLIV.) Studeamus et nos, juxta exemplum Prophetae, auro hujusmodi omnia tegere, et eousque sub tali fulgore abscondere, quamvis in comparatione divinae rationis atque dispositionis, per quam facta sunt atque disposita exteriorum omnium pulchritudo, in oculis nostris appareat parva vel nulla.
Chapter 21 of 106