Caput XXIV. In qua rerum speculatione soleat divina dispositio jucundior apparere.
Et, ut ad quartum tandem angulum veniamus illum longe superius esse exposuimus, ubi adversitas ex adverso occurrens probitatem exercet. Nam ipse, uti ibi dictum est, ad bonorum correctionem pertinet. Nam, quia nec boni quidem hanc vitam sine macula pertranseunt, et semper quantumvis perfecti quo crescendo proficere possint inveniunt, habeat ex hoc angulo unde purgentur, habent pariter et ubi exerceantur. Huic angulo circulorum nostrorum ultimus familiarius praesidet, quia alias quo sedem singularem accipiat non habet. Hic iterum, si hunc angulum cum ei opposito angulo conferimus, rationem quam quaerimus citius inveniemus. In illo mali prosperantur, in isto boni flagellantur, ibi mali ex bonis quae accipiunt erga Deum amplius tepescunt, unde in ejus amore acrius ignoscere debuerunt. Hic econtra in bonis, disponente Deo, id agitur, ut unde in eis exstinguendus videbatur, inde in eis amoris ardor acrius inflammetur. Quanto enim mundi malis acerbius urgentur, quanto gravioribus flagellis atteruntur, tanto ad Dei amorem vehementius accenduntur. Mirare, obsecro, mirare et vehementer obstupesce, vel quomodo in malis amor Dei deficiat ex beneficio, vel qualiter in bonis divina dilectio crescat ex flagello. Absque dubio plus in Laurentio amor Dei convaluit ex incendio, quam in Nerone ex imperio; imo in Laurentio incanduit per incendium, in Nerone penitus defecit per concessae potestatis imperium. Et quod adhuc est majus et multo mirabilius, plus fortasse in martyre amoris flamma convaluit ex tam acerba poena, quam potuisse ex qualibet, et quantalibet temporali gloria: unde, quaeso, tale consilium, tam mirandum artificium? Vides quomodo ille summus artifex peritiam suae artis ostendit, qui in electis suis contraria ex contrariis gignit, fovet ac nutrit. Juvat et hunc angulum adhuc et cum aliis conferre, et divinae dispositionis ordinem ex eorum comparatione commendare. In primo angulo, ut dictum est, mali puniuntur nec purgantur. In isto boni flagellantur et corriguntur. Quid, quaeso, est quod easdem culpas eadem flagella in his corrigunt, in illis penitus corrigere non possunt, imo similis per omnia corruptelae rubiginem parva pene temporalis flamma in electis ad plenum excoquit, quam in reprobis tot tormentorum tanta acerbitas, et illud gehennae crudele incendium in aeternum excoquere non sufficit? Cur, quaeso, dissimilem effectum habet non dissimilis causa, nisi quod divinae dispositionis ratio cum sit utrobique mira in reprobis, apparet justior quam pia, in electis vero pia potius quam severa. Ecce contulimus jam quartum hunc de quo loquimur angulum, primo cum secundo, secundo cum primo, tertio nunc loco comparetur cum tertio. In tertio itaque angulo boni beneficium ad consolationem accipiunt, in quarto de quo et modo agimus, flagellis fatigari se sentiunt: in illo foventur, in isto exercentur; in illo suaviter pausant, in isto fortiter pugnant; in illo a rege suo quasi militaturi donativa percipiunt, in isto pugnando victoriam, et vincendo aeternae retributionis palmam acquirunt. In illo itaque angulo ex accepto divino beneficio id in eis agitur, ut Dei sint fidei debitores, in hoc autem angulo ex patientiae, et fortitudinis suae merito id in eis efficitur, ut Dei fiant, si dici fas est, justi exactores: De reliquo, inquit Apostolus, reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV). Reddet, ait, non dabit, et judex justus, non pius. Sed, ut fieret postmodum tanti praemii justus debitor, sponte prius factus est talis meriti gratuitus largitor. Cogita ergo quale sit Deum cum magno quodam quasi studio excogitare, cum multo quasi exercitio satagere, cum miro quodam artificio quandoque in electis perficere, ut fiant ex reis justi, ex servis liberi, ex miseris debitoribus meritis divites, et regni coelestis haeredes. Haec est, ut arbitror, sufficiens ratio cur divinae dispositionis circulus ille aureus singulariter praesideat huic angulo, ubi per modicorum laborum certamina sublevat hominem ad praemia aeterna. Hoc est illud in quo hujusmodi circulus aureus resplendet amplius, rutilat clarius. Hoc est, inquam, in quo divina dispositio in tribulatione gaudentibus, et sibi in contumeliis placentibus apparet gloriosior eoque jucundior. Ex his itaque quae de angulis, sive de lateribus arcae jam diximus, satis, ut arbitror, evidenter ostendimus quomodo in latere uno circuli praescientiae et scientiae appareant mirabiliores, vel quomodo in latere alio circuli praedestinationis, et dispositionis appareant jucundiores.
Chapter 36 of 106