Caput XXXV. Commendatio perfectae patientiae.
Quantum namque putas Aser iste abundat divitiis spiritualium consolationum, quantumve affluit deliciis spiritualium gaudiorum, cujus divitias quaelibet adversitas non tam minuere quam augere solet, cujus delicias quodvis tormentum nec saltem interpolare valet. Nam quanto durius premitur exterius, tanto delectabilius gloriatur interius. Hae sunt illae deliciae, quas tantum sitiunt, quas tam gratanter accipiunt, non dico pauperes et ignobiles, sed etiam ipsi reges vel principes. Mentior, si haec de ipso ipsa Scriptura non loquitur. Aser, inquit, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Quod enim putamus suaviter pascuntur, quam mirabiliter credimus delectantur, non quilibet reges, sed illi utique vere reges, quibus ille Rex regum et Dominus dominantium restituit imperium corporis sui, et quibus distribuit regnum Patris sui; talibus, inquam, regibus, quam putamus dulce sit, quam intime eis sapit, cum videant hominem justitiae amore tormenta non timere, et inter ipsas persecutiones pacem cordis animique tranquillitatem non amittere. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV), quanta tunc solemnitas erit super quolibet justo, pro justitia libenter moriente? Vere Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. O qualis panis, panis ejus! O quales deliciae, deliciae ejus, quae tantum sapiunt regibus, regibus talibus! Certe reges isti jam ad nuptias Agni introierunt, jam ad illud aeternum convivium sederunt, jam illo angelorum pane, deliciisque aeternis vescuntur, jam torrente voluptatis inebriantur, et adhuc hujus Aser delicias insatiabiliter esuriunt, et usque hodie esurientes, et sitientes justitiam, in tanta coelestium gaudiorum abundantia hanc suam famem vel sitim sedare non possunt. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Quam putas largus esse potest in necessitates pauperum, cui superabundat parare delicias regum? Quantum putas mirantur, quantumve gratulantur in ejus constantia, quos viventes adhuc in valle lacrymarum premit infirmitas sua, si tantum delectantur in ejus operibus illi etiam quos jam absorbuit felicitas illa aeterna? Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Et unde ei tanta divitiarum abundantia, tanta deliciarum copia, nisi, ut dictum est, de hostium spoliis in tam frequenti victoria? Constat namque quia quanto amplius atteruntur hostes justitiae, tanto uberius cumulantur gaudia conscientiae: Gloria et divitiae in domo ejus, ait Psalmista (Psal. CXI). Et Apostolus de hujusmodi gloria et divitiis, quasi exponendo, loquitur ita: Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Haec est domus, vel civitas illa, conscientia videlicet nostra, in qua spiritualium bonorum divitiae abundant, cum eam praedictarum ancillarum filii vigili sollicitudine custodiunt: Dan videlicet et Nephtalim satagentibus in confirmanda pace civium, Gad et Aser viriliter agentibus in expugnatione hostium. Horum namque prudentia cives pacificantur, illorum constantia hostes expugnantur.
Chapter 35 of 87