Caput XXXIII. Quomodo in cordis custodia vicissim sibi virtutes praedictae cooperentur.
Assistunt autem et eis fratres sui, non segnes quidem ad auxilia ferenda, Nephtalim intus cum Dan in civium pace componenda, Aser exterius cum Gad in violentia hostium expugnanda. Gad itaque et Aser vigilant contra hostes; Dan et Nephtalim solliciti sunt circa cives. Hinc ergo Dan minatur; illinc Nephtalim blanditur. Dan terret minis, Nephtalim fovet promissis. Ille punit malos, iste remunerat bonos. Unus gehennae terrore corda perterret, alter spe felicitatis aeternae animos demulcet. Quantum ergo putas Nephtalim iste, dans eloquia pulchritudinis, fratrem suum in tali negotio adjuvat, qui animos auditorum dulcedine eloquii sui, pene absque mora, quo vult inclinat? Adjuvat et Aser exterius nihilominus fratrem suum, muniuntque ambo civitatem contra hostium incursum. Hic latus unum protegit, ille alterum defendit. Gad certat in dextro, Aser dimicat in sinistro. Gad insidiatur, mundi hujus prosperitas; Aser vero persequitur, mundana adversitas. Sed Aser hosti suo facile illudit, dum partem tuetur, alta patientiae rupe munitam conspicit, et idcirco de tuto stationis loco hostes suos tam inaniter quam ab imo reluctantes deridet ac despicit. Unde fit ut eum hostes sui sua impugnatione non tam vexent quam ei triumphandi assidue materiam ministrent. Hinc est quod, spretis suis impugnatoribus (mundanis videlicet adversitatibus), in fratris sui persecutores (carnales scilicet delectationes) totus effertur, et eos magna animadversione persequitur. Tantus autem terror impugnatores Gad subito invadit, cum ei se Aser in praelii sui certamine adjungit, ut omnes absque mora ad fugam se convertant, cum nec ad horam quidem, vicissim sibi fratribus auxilium ferentibus, resistere audeant. Veri utique animae hostes carnales sunt delectationes. Sed quis, quaeso, locus pravae delectationi inter tormenta relinquitur, quae iste noster Aser propter Deum non solum patienter ferre, sed etiam ardenter appetere comprobatur? O quam recte Aser, id est beatus, dicitur, secundum illam Domini sententiam: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam! (Matth. V.)
Chapter 33 of 87