Caput XXXI. Quomodo virtutibus praedictis muniatur tam disciplina cordis, quam corporis.
Hoc autem de duarum istarum filiis ancillarum non negligenter praetereundum, sed jugi memoria retinendum, quod ex eorum jugi vigilantia vigilique custodia, conscientiae nostrae civitas mire custoditur, multumque progreditur. Primogenitus namque Balae eam componit intrinsecus; primogenitus vero Zelphae munit eam extrinsecus. Per Dan reprimuntur mala intus exsurgentia; per Gad repelluntur mala exterius insurgentia. Omnes namque scimus, quia omnis tentatio surgit, aut exterius, aut interius: interius, per cogitatum; exterius, per sensum. Modo enim intus per cogitationem pulsat; modo de exterioribus per sensus irrumpere parat. Solet nimirum inimicus nunc ab intus ministrare consilia erroris, nunc a foris admovere incitamenta voluptatis. Sed, quia ad Dan pertinet disciplina cogitationum, ad Gad autem spectat disciplina sensuum, debet utique Dan evigilare ad discretionis judicium, Gad dimicare fortiter per abstinentiae exercitium. Unius est sedare civilem discordiam; alterius est repellere hostilem pugnam. Hic vigilat contra civium proditionem; ille contra hostium incursionem. Iste contra perfidiam, ille contra violentiam. Dan namque negligente, mens facile decipitur; Gad segnius agente, subito ad turpem delectationem rapitur. Sed quid interest utrum civitas cordis nostri per vim an per fraudem pereat, utrum discordia civilis an manus hostilis eam subvertat?
Chapter 31 of 87