Skip to the text

Caput XXXVII. Comparatio interioris et exterioris dulcedinis.

Hanc autem internae dulcedinis degustationem Scriptura sacra nunc gustum, nunc ebrietatem vocat, ut quam sit parva, vel magna ostendat, parva quidem ad comparationem futurae plenitudinis, magna autem in comparatione cujuslibet mundanae jucunditatis. Praesens etenim spiritualium virorum delectatio futurae vitae gaudiis comparata, quantumlibet excrescens invenitur parva, in cujus comparatione tamen omnis exteriorum delectationum suavitas est nulla. O dulcedo miranda, dulcedo tam magna, dulcedo tam parva! Quomodo non magna? quae mundanam omnem excedis. Quomodo non parva? quae de illa plenitudine vix stillam modicam decerpis. Modicum quidem de tanto felicitatis pelago mentibus instillas, mentem tamen quam infundis, plene inebrias. Merito tantillum de tanto, gustus quidem dicitur, merito nihilominus quae mentem a seipsa alienat, ebrietas nominatur. Gustus ergo est, et ebrietas jure dici potest: Gustate, inquit Propheta, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Et Apostolus Petrus: Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II). Et de ebrietate idem Propheta: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psal. LXIV). Audi hominem hac ebrietate madentem, et quid circa se agatur omnino ignorantem: Sive in corpore, inquit, sive extra corpus, nescio, Deus scit (I Cor. XII). Quomodo putas inebriatus erat, quomodo mundus ei in oblivionem venerat, qui seipsum nesciebat?

Chapter 37 of 87