Caput XXXVIII. Quid soleat impedire illud internum gaudium.
Hac utique dulcedine inebriari non merentur, qui adhuc carnalium desideriorum fluctibus agitantur: Visitasti, inquit, terram, et inebriasti eam (Psal. LXIV). Quid putas est causae, quod solam terram Dominus dicitur inebriasse, cur non etiam et mare? Sed scimus quia mens, quae per varia desideria fluctuat, quam adhuc saecularium curarum procella exagitat, ad illud internum gaudium non admittitur, et illo torrente voluptatis non potatur, quanto minus inebriatur? Scimus quia mare semper fluctuat, terra autem in aeternum stat. Sic et caetera elementa semper in motu sunt, et sola terra stante, stare caetera nesciunt. Quid igitur per terram, nisi fixam cordis stabilitatem debemus accipere? debet igitur fluctuationem cordis restringere, et ad unius veri gaudii desiderium cogitationum affectionumque motus colligere, qui se cupit, vel credit illo verae sobrietatis poculo inebriandum fore. Haec est illa vere beata terra, mentis videlicet stabilitas tranquilla, quando mens in seipsa tota colligitur, et in uno aeternitatis desiderio immobiliter figitur. Haec est illa terra quam Veritas promittebat, cum dicebat: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Haec est illa terra de qua Psalmista promittens admonebat, et admonens promittebat: Inhabita, inquit, terram, et pasceris in divitiis ejus (Psal. XXXVI). Haec est illa terra quam iste Issachar, asinus fortis, vidit et concupivit, et in ejus concupiscentias mirabiliter exarsit: Issachar, inquit, asinus fortis habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens (Gen. XLIX). Oportet ergo nos transire de terra ad terram, de terra aliena ad terram propriam, de exsilio ad patriam, de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, de terra morientium ad terram viventium, si volumus experiendo nosse verum et internum gaudium. Concupiscamus et nos terram illam quam Issachar iste vidit, et concupivit. Si enim non vidisset, non cognovisset; et si non cognovisset, non concupisset.
Chapter 38 of 87