Skip to the text

Caput XXXII. Quod disciplina cogitationum non possit custodiri sine disciplina sensuum.

Hoc autem nosse oportet, quia disciplina corporis, sine disciplina cordis, absque dubio inutilis est; disciplina vero cogitationum, sine disciplina sensuum, omnino observari non potest. Unde satis constat quia sine adjutorio Gad, qui contra exteriora vigilare debet, Dan, in componenda civium pace, intus inaniter laborat. Quid enim juvat, judicante Dan populum suum, assidue causam discordiae amputare, nisi studeat Gad per portas sensuum irritamenta vitiorum (quemdam videlicet quasi hostilem exercitium) non admittere? Quamvis enim Dan assidue in throno judicii resideat, quamvis rixas altercantium cogitationum indesinenter componat, frustra utique in componenda civium discordia desudat, nisi eodem studio Gad ad civitatem nostram per sensuum disciplinam muniat, et hostilia vitiorum agmina abstinentiae praelio acriter feriat. Unde etiam scriptum est: Gad, accinctus praeliabitur ante eum (Gen. XLIX). Tunc enim utiliter Dan contra proditorum perfidiam intrinsecus vigilat, cum Gad extrinsecus occursantes hostes excludit et oppugnat. Prius itaque Gad accingitur, ut fortiter postmodum praelietur. Gad procul dubio tunc se accingit, quando sensuum dissolutionem per disciplinam restringit. Tunc Gad forti praelio dimicat, quando desideria carnalia per carnis mortificationem trucidat. Magna namque hostium strages efficitur, citiusque odiosus ille vitiorum exercitus in fugam convertitur, cum sensus corporis per disciplinam ab evagatione restringitur, et appetitus carnis per abstinentiam a voluptate refrenatur. In hunc itaque modum, ut omnes experiri possumus, Dan civitatem nostram componit intrinsecus, Gad munit extrinsecus.

Chapter 32 of 87