Skip to the text

Caput XL. Quomodo vel quo ordine oriatur in nobis odium vitiorum.

Sit ergo mox tam fortis contra omne periculum, quam ferox hostis vitiorum omnium. Hinc est quod post Issachar, Zabulon nascitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quid enim per Zabulon intelligimus, nisi odium vitiorum. Odium bonum, odium ordinatum, odium vitiorum. Hunc procul dubio in nobis affectum Propheta ordinare cupiebat cum dixit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV). Quid est enim irascendo non peccare, et non peccando irasci, nisi homines utiliter non ad oculum amando, eorum vitiis indignari? Hunc habere se filium idem Propheta significabat, cum alias dixit: Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII). Et alibi: Omnem viam iniquam odio habui (Psal. CXVIII). Hic est egregius ille miles Dei, qui bella Domini praeliari non cessat, et quem usitato vocabulo Scriptura sacra zelum Domini vel zelum rectitudinis appellat: Zelus domus tuae, Domine, comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII). Et iterum: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei (Psal. CXVIII). Et Elias: Zelo, inquit, zelatus sum propter Dominum (III Reg. XIX). Et Phinees bellavit zelum Domini, et accepit sacerdotium aeternum (Num. XXV). Sed unde istis putas fortitudo tanta, tam mira constantia? Elias solus contra centum quinquaginta prophetas Baal insurrexit, Phinees solus contra castra Madianitarum irrumpens, adulterantes gladio transverberavit. Ecce quantum roboris accipiunt, ecce quam fortes fiunt, qui de illius praedictae terrae fructibus comedunt, qui se interna suavitate reficiunt. Recte ergo post Issachar, qui merces interpretatur, Zabulon, id est habitaculum fortitudinis nascitur, quia post degustatam aeternae retributionis dulcedinem, animus contra tentationum argumenta mirabiliter roboratur, sua subito pericula parvipendens, Domini injurias fortiter ulciscitur. Hinc est quod Moyses, ille mitissimus omnium qui morabantur in terra, post quadraginta dierum jejunium, spiritualium deliciarum refectus satietate mirifica, in tantum subito zelum contra fabricatores vel cultores idoli exarsit, ut statim adjunctis sibi qui Domini erant, per medium castrorum, de porta ad portam percutiendo transiret, et hominum praevaricatorum tria millia in mortem prosterneret (Exod. XXXII). Sic sic post Issachar Zabulon gignitur, quia per internae dulcedinis degustationem odium vitiorum generatur, et verae formidinis robur acquiritur. Iste est Zabulon, qui irascendo iram Dei placare consuevit, qui pie saeviendo dum hominum vitia percutit, eis quasi non parcendo melius parcit. Absque dubio nihil sic placet Deo, nihil sic placat Deum, quomodo zelus animarum.

Chapter 40 of 87