Caput XXXVI. Quomodo, vel quo ordine oriatur verum gaudium.
Hostibus itaque fugatis, civibusque pacificatis, nil jam obstat, ut arbitror, quin illa nostra civitas experiatur quae sit illa Dei pax quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV); vel quam sit magna multitudo dulcedinis, quam abscondit Deus diligentibus se (Psal. XXX). Abscondit, inquit. Quid ergo mirum, eam si quilibet mundi amator nescit, quam Deus diligentibus se abscondit? Qui enim in bonis falsis et deceptoriis spem figunt, quae sint vera bona invenire non possunt; unde est quod dicunt: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV). Est enim manna absconditum, et nisi gustantibus, omnino incognitum. Est namque hujusmodi dulcedo, cordis, non carnis; unde nec eam noscere potest quilibet carnalis: Dedisti, inquit, laetitiam in corde meo (ibid). Corporales deliciae, sicut et ipsum corpus, corporeo oculo videri possunt; delicias cordis, sicut nec ipsum cor, oculi carnis videre nequeunt. Qua ergo ratione spirituales delicias cognoscat, nisi qui ad cor suum intrare, et intus habitare non dissimulat? Unde et ei dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Hoc itaque internum gaudium, spiritualibus solis; illa dulcedo, quae intus sentitur, est ille filius Liae, qui ei quinto loco nascitur. Est enim gaudium, ut superius jam diximus, unus de principalibus affectibus. Hic autem cum ordinatus est, recte inter filios Jacob et Liae annumerari potest. Ordinatum autem et verum gaudium veraciter tunc habemus, quando de veris et internis bonis gaudemus. Ad talis prolis desiderium Apostolus nos animare voluit, cum dixit: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete (Philip. IV). Et Propheta: Laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde (Psal. XXXI). Pro tali prole Lia mandragoras libenter contempsit, ut talem filium habere possit. Mens etenim, quae in laude hominum delectatur, quod sit internum gaudium experiri non meretur. Recte autem post nativitatem Gad et Aser, Lia talem filium genuit; quia, nisi per abstinentiam et patientiam, mens humana ad verum gaudium non pertingit. Oportet ergo non solum falsam delectationem, sed etiam vanam perturbationem excludere eum qui vult de veritate gaudere. Qui enim adhuc in infimis delectatur, interna utique jucunditate indignus est; et qui vano timore perturbatur, spirituali dulcedine non potest perfrui. Falsam laetitiam Veritas damnabat, cum dicebat: Vae vobis qui nunc ridetis (Luc. VI). Vanam perturbationem exstirpabat, cum auditores suos admonebat, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). Horum autem unum abstinendo superamus, alterum patiendo calcamus. Itaque per Gad exstirpatur falsa delectatio, per Aser vero vana perturbatio. Isti sunt Gad et Aser, qui excludunt gaudium falsum, et introducunt gaudium verum. Jam, ut aestimo, nulla erit deinceps quaestio, cur hic talis filius Issachar dicatur, si quidem Isachar merces interpretatur. Quid enim aliud tot tantisque laboribus quaerimus? quid, inquam, aliud quam verum gaudium, tam perseveranti longanimitate exspectamus? Hujus mercedis toties quasi quasdam primitias, et velut arrham quamdam accipimus, quoties ad illud Domini nostri gaudium internum intramus, et ex parte aliqua gustamus.
Chapter 36 of 87