Caput XLI. Quam sit rarum ex vero vitiorum odio, zelum rectitudinis habere.
O quam multi multas caeterarum virtutum proles ex Dei gratia mente conceperunt, et de se genuerunt, qui hunc filium habere non potuerunt! Quam multos hodie videmus spiritu pauperes, spe gaudentes, charitate ferventes, multum abstinentes, admodum patientes, ad zelum tamen animarum nimis tepidos, multumque torpentes! Alii, quasi ob custodiam humilitatis, delinquentes increpare non praesumunt; alii, ne charitatem fraternam perturbare videantur, peccantes arguere metuunt. Sic et alii aliis, et aliis adhuc modis, quod zelare pro Domino nolunt, virtutis hoc esse fingunt, vel virtutum esse credunt. Econtra multi, quod absque dubio agunt in spiritu furoris, agere se arbitrantur zelo rectitudinis, et quae veraciter exsequuntur odio hominum, exercere se putant vel simulant odio vitiorum. Sed, quaeso, interrogent qui hujusmodi sunt qui Zabulon jam genuisse se credunt, seipsos; quaeso, interrogent utrum in veritate diligant (quos quasi instigante Zabulon) tam acerbe castigant? Forte adhuc quae sint illae spirituales deliciae per experientiam scire minime potuerunt, ad quas eos quos arguunt vel flagellant, suis invitare flagellis, vel etiam increpationibus videri volunt. Illi enim pietate, potius quam crudelitate delinquentes, persequi credendi sunt, qui interna illa gaudia, ad quae eos tot doloribus invitant, per experientiam noverunt. Judam et Issachar, prius quam Zabulon, Liam peperisse legimus; et per Judam charitatem, per Issachar spiritualium gaudiorum experientiam significari jam diximus. Prius Judam et Issachar nasci necesse est, quoniam mens quae charitatis et internae suavitatis adhuc expers est, rectitudinis normam in suo zelo minime servare potest. Charitas enim docet quomodo tractare oporteat quos Zabulon castigat. Spiritualium notitia docet quae sit illa suavitas ad quam invitantur, vel etiam compelluntur, quibus exterius jucunditas (carnalis videlicet voluptas) interdicitur, pro qua saepe Zabulon urgente, durius arguuntur. Judas itaque docere debet modum, Issachar autem causam correptionis, ut, moderante Juda, fiat in spiritu lenitatis, et Issachar suggerente, fiat nihilominus causa utilitatis. Utilitatem eorum Zabulon quaerat, non suam, ut quod delinquentes ferit ad utilitatem sit, non ad vindictam.
Chapter 41 of 87