Skip to the text

Caput XXXIV. Quod perfectam patientiam semper comitatur misericordia.

Quis illud Dominicum praeceptum: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI), tam magnifice implere potuit? Quis tam facile, quis tam ex corde sibi illatas injurias ignoscere, valuit, quam qui de corporis sui cruciatibus exsultare magis quam contristari didicit? Utquid enim inimicos non diligat, cur eis libenter non indulgeat, qui hoc ei inferunt quod desiderat? Magis itaque quam suo corpori, suis miseretur persecutoribus, ut sit iterum atque iterum beatus: Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). O virum gloriosum, o terque quaterque beatum! Beatus, propter justitiae esuriem; beatus, propter voluntariam passionem; beatus, propter mansuetudinem; beatus, propter misericordiae compassionem. Sicut enim beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam; sicut beati, qui persecutionem patiuntur propter ipsam; sic nihilominus beati mites, beati misericordes. Et hic noster Aser, ut sit veraciter multipliciterque beatus, justitiam ardenter sitiens, propter ipsam libenter patitur, nesciens irasci, facile miseretur. Quamvis enim multum esuriat panem justitiae, dedignatur tamen eum comedere, nisi sit conspersus oleo misericordiae. Ex multa divitiarum etenim affluentia quae sibi superabundant, ex spoliis hostium pro frequenti victoria, multum est delicatus effectus; nec ei jam sapit panis ullus, quantumlibet nitidus, nisi sit oleo conspersus, in tantum ut de eo Scriptura manifeste denuntiet, dicens quia Aser, pinguis panis ejus (Gen. XLIX). Quis putas sic deliciis affluit ut ipse, ut veraciter possit psallere: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis? (Psal. CXVIII).

Chapter 34 of 87