Caput XXXIX. Quomodo interna dulcedo soleat animum et ad fortia roborare, et ad humilia inclinare.
Pro hac terra asinus factus, et fortis effectus, libenter supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens. Multum sibi subito viluerat, qui se asinum, animal videlicet pene prae caeteris vilius reputabat. Multum concupivit terram quam vidit, pro qua ad omnem laborem fortis perduravit. Viderat sane quod ad pulchritudinem terrae illius omnes justitiae nostrae erant ut pannus mulieris menstruatae (Isa. LXIV). Viderat nihilominus quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). In uno ergo sibi vilis, in altero fortis effectus; de uno humiliatus, de altero roboratus, fortitudinis suae humerum ad omnem laborem libenter inclinavit, et in acquirenda divina gloria non sua, vero Regi dignum tributum persolvit. Vultis autem audire, et alterum simili ratione sibi viluisse, et ad omnem nihilominus laborem convaluisse: Ut jumentum, inquit, factus apud te (Psal. LXXII). Et alibi: Propter te, inquit, mortificamur tota die (Psal. XLIII). Ecce quam vilis, ecce quam fortis: vilis ut jumentum, fortis ad se mortificandum. Issachar asinus fortis habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Pene ergo, non plene, hanc morientium terram deseruerat; pene, non plene, illam viventium terram apprehenderat, qui inter terminos habitabat. Quia vilissimis, quia paucissimis hujus vitae bonis contentus erat, hujus terrae miserae extrema tenebat. Quia per frequentes mentis excessus perennis vitae bona praegustabat, illius beatae terrae initia tangebat. Issachar asinus fortis, habitans inter terminos, quia hujus vitae ad bona necessitatem non respuebat, hanc terram penitus non deserebat, quia futurae vitae nonnisi novissima quaedam capere poterat. Illam omnino non apprehendebat, et ideo inter terminos habitabat. Istam tolerabat ad necessitatem, illam concupierat ad jucunditatem, et idcirco inter terminos habitabat. Satagebat penitus istam deserere, nec poterat, ambiebat in illam totus intrare, nec valebat. Fecit ergo quod potuit, inter terminos habitavit. Quotidie ad illam nitebatur, quotidie ad istam relabebatur, et in hunc modum inter terminos morabatur. Issachar asinus fortis, habitans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Quid ergo mirum quod eam vidit, qui in ejus confinio habitavit? Quid, inquam, mirum quod vidit, quod visam cognovit, quod cognitam concupivit? Et idcirco supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens. Vidit, inquit, requiem quod esset bona. Requies ergo ibi est, et requies bona. Si enim ibi non esset, ibi eam minime vidisset. Et si bona non esset, propter eam humerum suum ad portandum minime supposuisset: Mansueti autem, ait Propheta, haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI). Ecce qualis terra. Pax ibi est, requies ibi est. Pax plena, requies bona; pax quieta, quies pacifica. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. In illa labor non est, sed ad illam sine labore perveniri non potest. Propter ipsam laboratur, sed in ipsa non laboratur. Extra hanc terram non invenitur requies vera; nullus penitus labor invenitur in hac terra. Duo sunt, terra et requies. Duo contra duo. Duo bona contra duo mala. Duo sunt magna mala, miseria et concupiscentia, poena scilicet et culpa. Duo magna bona, tranquillitas et stabilitas. Contra miseriam mentis tranquillitas, concupiscentiam cordis stabilitas. Nullam molestiam sentire, est bene requiescere. Nullis concupiscentiae fluctibus agitari, est procul dubio jam in terra morari. In terra tali, requies talis. Mens, quae ad internum gaudium nondum tota colligitur, quae sit vera requies minime experitur. Vae mihi misero, qui usque hodie vivo vagus, et profugus super terram; vagus, sequendo concupiscentiam; profugus, declinando miseriam. Semper deest quod concupiscam, ubique invenio quod fugiam. Concupiscentia me facit vagum, miseria me efficit profugum. Profecto terra mala, terra miseriae, talis terra in qua taliter vivo: terra miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis est et nullus ordo. Est procul dubio terra talis non stabilitas cordis, sed duritia et insensibilitas mentis: sed, Spiritus tuus bonus, Domine, deducet me in terram rectam (Psal. CXLII). Et qualem denique Issachar vidit, et concupivit, eo quod esset ibi requies bona, et ipsa terra optima. O felicem, qui potuit, vel ad horam, malorum omnium oblivisci, et illa interna pace vel requie (saltem ad modicum) potiri! Felicem nihilominus, cui datum est dispersiones cordis in unum colligere, et in illo verae felicitatis fonte desiderium figere. Illud utique bonum, verumtamen hoc optimum. Juxta quod Issachar vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima. Quia bonum quidem est longe esse ab omni malo, multo tamen melius, imo optimum inhaesisse summo bono. Novit hoc Issachar, et idcirco a tali terra longius discedere nolebat, sed habitans inter terminos in ejus vicinia manebat, cupiens et ambiens eam raptim quidem et furtim per raros saltem excessus tangere, sed et de illius terrae fructibus frequentius comedere. Est enim, ut nosse potestis, fructus terrae illius sublimis, fructus mirabilis, fructus singularis. Hujus siquidem terrae fructibus mens hominis saepius satiata, et aliquatenus impinguata, mirandum subito contra omnia pericula fortitudinem accipit, in tantum mox ad omnium vitiorum odium convalescit, ut parum jam ei sit nullum in seipso per consensum recipere, nisi studeat ea et in aliis viriliter persequi, et forti animadversione percutere.
Chapter 39 of 87