Caput LXXXVI. De duobus generibus contemplationum.
Possumus tamen per mortem Rachel, et per excessum Benjamin, diversa contemplationum genera, non inconvenienter intelligere. Constat siquidem duo contemplationum genera, supra rationem esse, et utrumque ad Benjamin pertinere. Et primum quidem est supra rationem, sed non praeter rationem; secundum autem et supra rationem et praeter rationem. Illa sane supra rationem, sed praeter rationem non sunt; quae quamvis ratio patitur esse, nulla tamen ratione investigari vel convinci possunt. Illa autem dicimus, et supra rationem, et praeter rationem esse quibus videtur omnis ratio humana contraire. Qualia sunt ea, quae de Trinitatis unitate credimus, et multa quae de corpore Christi indubitata fidei auctoritate tenemus. Quod enim in una, et simplici natura triplex persona sit, vel quod unum idemque corpus eodem in tempore, in diversis locis esse possit, nulla humana ratio patitur, et hujusmodi assertionibus omnis absque dubio ratiocinatio reclamare videtur. Haec sunt itaque duo genera illa contemplationum, quorum unum ad mortem Rachel, alterum pertinet ad Benjamin excessum. In primo Benjamin interficit matrem, ubi omnem supergreditur rationem; in secundo autem etiam seipsum excedit, ubi in eo, quod ex divina revelatione cognoscitur, humanae intelligentiae modum transcendit. Hoc autem non solum in Benjamin, sed et in omnibus fratribus oportet attendere, imo et in innumeris Scripturarum locis, diligenter observare, quomodo soleat Scriptura divina, circa eamdem rem, nunc significationem extendere, modo restringere, vel etiam mutare. Solet autem hos alternantium significationum modos, modis multis determinare, et modo per locum, modo per actum, vel aliis quibusque circumstantiis, sensum suum aperire. Per locum determinatur sicut est illud, ubi Benjamin in Aegyptum descendisse legitur. Per actum, sicut ibi, ubi Joseph et Benjamin, in mutuos amplexus ruunt, et alterna oscula jungunt.
Chapter 86 of 87