Skip to the text

Caput LXXXV. Quam sit jucundum, et dulce contemplationis gratiam familiare habere.

In hujusmodi siquidem ecclesiis Benjamin, libenter immoratur, mirabiliter delectatur, et cum seipsum prae gaudio jam capere non possit, supra seipsum ducitur, et per excessum mentis in summa elevatur. Nisi enim in interiorum contemplatione, Benjamin noster delectabiliter requiesceret, de eo procul dubio per Moysen scriptum non esset: Benjamin, ait, amantissimus Domini habitabit in eo confidenter, tota die quasi in thalamo commorabitur, et inter humeros illius requiescet (Deut. XXXIII). Quid putas causae est quod iste Benjamin tota die in thalamo moram facit, quod ibi jugiter requiescit, intantum ut nec ad horam saltem exire velit? Illud autem scimus quod in thalamis soleant sponsus et sponsa simul morari, amoris obsequiis, in alterutrum occupari, mutuis amplexibus, et charitate alterna confoveri. Mirandae ergo pulchritudinis, et formae singularis, ni fallor, praerogativa pollet, quaecunque sit illa Benjamin nostri dilecta, et cujus contubernium nunquam fastidire valet, et a cujus amplexibus, nec ad horam abesse volet. Sed si jam vocem hujus Benjamin, esse noscimus, quantae pulchritudinis sit ejus dilecta minime dubitamus: Dixi sapientiae, soror mea es, et prudentiam vocavi amicam meam (Prov. VII). Vultis audire quod non possit fastidire hujus dilectae suae pulchritudinem, quam sororem et amicam vocat, propter castam et ardentissimam dilectionem? Intrans in domum meam, inquit, conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus ipsius, sed laetitiam, et gaudium, et in amicitia ipsius delectatio bona (Sap. VIII). Dicat quisque quid sentiat, ego aliam causam non invenio, quae illum intrinsecus ita ligatum teneat, ut nec ad modicum quidem exire valeat. Unum autem scio, quia quisquis hujusmodi amicae desiderio flagrat, quanto eam familiarius novit, tanto amplius amat, et quo frequentius ejus fruitur amplexibus, eo vehementius ejus desiderio aestuat. Ejus siquidem frequens conturbernium, solet sane desiderium, non minuere, sed augere, et amoris incendium acrius inflammare. Mirum ergo non est, cur iste Benjamin, tota die quasi in thalamo commoratur, qui talis sponsae dulcedine fruitur, et inter humeros illius requiescens, ejus amore jugiter delectatur. Quam putas frequentes mentis excessus patitur, quam saepe in extasim raptus, supra seipsum ducitur, dum pulchritudinis ejus magnitudine attonitus, in ejus admiratione suspenditur, et impletur absque dubio quod de eo legitur: Benjamin adolescentulus in mentis excessu.

Notandum sane quomodo sibi occurrant testimonia Scripturarum. Quod enim propheta per Rachelis interitum, quod evangelista designat per casum discipulorum, Psalmista exprimit in Benjamin, per mentis excessum.

Chapter 85 of 87