Caput LXXXVII. Quomodo contemplatio desinat in meditationem, vel quomodo meditatio surgat in contemplationem.
Quid est Benjamin in Aegyptum descendere, nisi ab aeternorum contemplatione, ad temporalia contemplanda, intuitum mentis revocare, et ab aeternitatis luce, quasi de vertice coeli, usque ad mutabilitatis tenebras, intelligentiae radios deponere, et in tanta alternantium rerum confusione, divinorum judiciorum rationem perpendere, et ex magna parte penetrare? Et quid est quod Joseph et Benjamin conveniunt, et oscula jungunt, nisi quod meditatio et contemplatio saepe invicem sibi cum rationis attestatione occurrunt? Nam quantum ad generalem considerationem pertinet, sicut per Benjamin gratia contemplationis, sic per Joseph intelligi valet gratia meditationis. Proprie tamen et expressius per Benjamin designatur intelligentia pura, per Joseph vero prudentia vera. Per Benjamin, scilicet illud genus contemplationis, quod est de invisibilibus; per Joseph, illud genus meditationis quod est in moribus. Comprehensio siquidem rerum invisibilium pertinet ad intelligentiam puram, circumspectio vero morum pertinet ad prudentiam veram. Intelligentiam puram dicimus, quae est sine admistione imaginationis; prudentiam autem veram, ad differentiam ejus quae dicitur prudentia carnis. Prudentia vera est de acquirendis, multiplicandis, conservandis veris bonis; prudentia autem carnis est, de bonis transitoriis, secundum quam filii hujus saeculi dicuntur prudentiores filiis lucis (Luc. XVI). Toties ergo Joseph super collum Benjamin ruit, quoties meditatie in contemplationem desinit. Tunc Benjamin fratrem suum super se ruentem excipit, quando ex studio meditationis, animus in contemplationem surgit. Tunc Benjamin et Joseph oscula jungunt, quando divina revelatio et humana ratiocinatio in una veritatis attestatione consentiunt. Videsne quomodo divina Scriptura circa unam eamdemque rem significationis modum alternat, ubique tamen aliquid adjungit unde sensum suum ex toto latere non sinat. In morte Rachel contemplatio supra rationem ascendit, in introitu Benjamin in Aegyptum, contemplatio usque ad imaginationem descendit, in deosculatione Benjamin et Joseph, divinae revelatione humana ratio applaudit.
Chapter 87 of 87