Skip to the text

Capitulum 1 - Beatus Franciscus interrogat de Paupertate.

¹ Cepit sedule velut curiosus explorator circuire vicos et plateas civitatis, diligenter querens quam diligebat anima (cfr. Cant 3,2) sua. ² Interrogabat stantes, percunctabatur advenientes, sic dicens: "Num quam diligit anima mea vidistis?" (cfr. Cant 3,3), ³ Sed erat verbum istud absconditum ab eis (Luc 18,34), et velut barbarum. Non intelligentes eum, dicebant ei: "O homo, nescimus quid loquaris. Loquere nobis in lingua (cfr. 4Re 18,26) nostra et respondebimus tibi". ⁴ Non erat in die illa filiis Adam vox neque sensus (cfr. 4Re 4,31), ut de paupertate vellent conferre ad invicem aut loqui. ⁵ Oderant eam vehementer sicut et hodie facìunt, nec poterant de ipsa querenti quidquam pacifice loqui (cfr. Gen 37,4); propterea velut ignoto respondent, et de quesitis aliquid se nescire testantur. ⁶ "Ibo - inquit beatus Franciscus - ad optimates et sapientes et loquar eis. ⁷ Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui (Ier 5,5), quia isti forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et iudicium Dei sui (Ier 5,4)". ⁸ Quo facto ipsi durius responderunt ei, dicentes: "Que nova est hec doctrina, quam infers auribus nostris (cfr. Act 17,19-20)? Paupertas enim, quam queris, semper tibi sit et filiis tuis et semini tuo (cfr. Gen 13,15) post te! ⁹ Nobis autem sedet deliciis perfrui et abundare divitiis, quoniam exiguum et cum tedio est tempus vite nostre, et non est refrigerium infine hominis (cfr. Sapo 2,1). ¹⁰ Nihil enim melius cognovimus quam letari, manducare et bibere (cfr. Qo 3,12.13; Is 22,13; 1Cor 15,32) donec vivimus". ¹¹ Beatus Franciscus hec audiens mirabatur in corde suo et, gratias agens Deo, dicebat: ¹² "Benedictus tu, Domine Deus (cfr. Luc 1,68), qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis! Ita, Pater, quoniam sic placitum est ante te (Mat 11,25-26). ¹³ Domine, pater et dominator vite mee, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere (Sir 23,1) in illa exprobratione, sed da mihi, tua gratia, invenire quod quero, quia servus tuus sum et filius ancille tue (cfr. Ps 115,16)". ¹⁴ Egressus itaque de civitate beatus Franciscus concito gradu venit ad quemdam campum, in quo, de longe prospiciens, vidit duos senes sedentes gravi merore confectos (cfr. Lam 1,13), quorum unus sic loquebatur: ¹⁵ "Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Is 66,2)?". ¹⁶ Et alius dicebat: "Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, iis contenti sumus (1Tim 6,7-8)".

Chapter 2 of 32