Capitulum 26 - Dominus loquitur ad Paupertatem.
¹ "Et factus est sermo Domini ad me, dicens (Ier 13,3): "Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere ut intueamur te (Cant 6,12). Ipsi filii irritatores sunt (cfr. Ez 2,7) et nolunt audire te, quia nolunt audire me ((ez 3,7). ² Factum est eis cor incredulum et exasperans: recesserunt et abierunt (Ier 5,23), non enim abiecerunt te, sed me (cfr. 1re 8,7). ³ Tu enim hos docuisti adversus te et erudisti eos in caput tuum, quia nisi te assumpsissent, numquam sic ditati fuissent. ⁴ Simulabant diligere te, ut sic beneficiati recederent. Propterea contemptione adversa aversi sunt et apprehendentes mendacium noluerunt reverti (Ier 8,5). ⁵ Ne iterum credas eis cum locuti fuerint tibi bona, quia contempserunt te et querent animam tuam (cfr. Ier 4,30). ⁶ Ne assumas laudem et orationem pro eis, quia non exaudiam te (Ier 7,16), etenim abieci eos (cfr. 1re 15,23), quia ipsi spreverunt me (cfr. Is 1,2)".
Chapter 27 of 32