Skip to the text

Capitulum 12 - De pace contraria Paupertati.

¹ "Sed heu post modicum facta est pax et pax illa gravior omni bello, in cuius principio pauci sunt signati, in medio pauciores, in fine paucissimi. ² Et nunc certe ecce in pace amaritudo mea amarissima (cfr. Is 38,17), in qua omnes me fugiunt, omnes me fugant, a nullis requiror, ab omnibus relinquor. ³ Pax mihi est ab inimicis, sed non a domesticis, pax ab extraneis, sed non a filiis. Et quidem filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Is 1,2). ⁴ Erat in tempore illo, quando splendebat lucerna Domini super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris (cfr. Ioa 29,3), diabolus in plurimis, qui mecum erant, seviens, erat mundus alliciens, erat caro concupiscens, ita ut multi inciperent diligere mundum et ea que in mundo sunt (cfr. 1Ioa 2,15)".

Chapter 13 of 32