Skip to the text

Capitulum 6 - Dignitas Paupertatis.

¹ "Ita amator factus forme (cfr. Sap 8,2) tue Filius summi Patris, tibi soli in mundo adherens, in omnibus fidelissimam te probavit. ² Prius enim quam de luminosa patria veniret ad terras, preparasti sibi locum congruentem, thronum in quo sederet et thalamum in quo quiesceret, pauperrimam scilicet Virginem, de qua ortus huic mundo effulsit. ³ Nato certe fideliter occurristi, ut in te, non in deliciis, locum sibi placitum inveniret. ⁴ Positus est, inquit Evangelista, in presepio, quia non erat ei locus in diversorio (Luc 2,7). ⁵ Et sic semper inseparabiliter comitata es ipsum, ut in omni vita sua, quando in terris visus est et cum hominibus conversatus est (cfr. Bar 3,38)! cum vulpes foveas haberent et volucres celi nidos, ipse nihilominus non habuit ubi caput suum reclinaret cfr. Mat 8,20). ⁶ Deinde, cum aperuit os proprium ad docendum, qui ora olim aperuerat Prophetarum, inter multa que locutus est, te primo laudavit, te primo extulit dicens: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum (Mat 5,3)". ⁷ Iam vero cum sancte predicationis sue glorioseque conversationis in salutem humani generis testes quosdam eligeret necessarios, elegit certe non divites mercatores, sed pauperes piscatores, ut tanta estimatione ostenderet te fore ab omnibus diligendam. ⁸ Tandem, ut omnibus manifesta sit bonitas tua, magnificentia tua, fortitudo tua, quomodo omnibus virtutibus antecellis, quomodo sine te nulla potest esse virtus, quomodo regnum tuum non est de hoc mundo (cfr. Ioa 18,36), sed de celo, sola tunc Regi glorie adhesisti, cum omnes electi et dilecti eius ipsum timide reliquerunt. ⁹ Tu autem, fidelissima sponsa, amatrix dulcissima, nec ad momentum discessisti ab eo, immo tunc magis sibi adherebas, eum magis eum ab omnibus contemni videbas. ¹⁰ Nam, si cum eo non fuisses, numquam sic despici ab omnibus potuisset. ¹¹ Secum eras in conviciis Iudeorum, in insultationibus Phariseorum, in exprobrationibus principum sacerdotum; secum in colaphis, secum in sputis, secum in flagellis. ¹² Reverendus ab omnibus, subsannatus ab omnibus erat, et tu sola solatiabaris ei. Non reliquisti eum usque ad mortem, mortem autem crucis (cfr. Phip 2,8). ¹³ Et in ipsa cruce, denudato iam corpore, extensis brachiis, manibus et pedibus confixis, patiebaris secum, ita ut nil in eo te gloriosius appareret. ¹⁴ Denique signaculum regni celorum ad signandum electos, quando in celum abiit, tibi reliquit, ut quicumque ad regnum suspirat eternum, ad te veniat, a te petat, per te introeat, quia, nisi signatus sit signaculo cfr. Cant 8,6; Apoc 7,3) tuo, ad regnum quisque intrare non potest. ¹⁵ Ergo, domina, compatere nobis, et signa nos signacuto gratie tue. Quis enim tam hebes est, tam insipiens ut te toto corde non diligat, que sic ab Altissimo es electa et ab eterno preparata? ¹⁶ Quis te non revereatur et honoret, quando ille, quem adorant universe celorum virtutes, tanto honore te decoravit? ¹⁷ Quis enim vestigia pedum tuorum non libenter adoret cfr. Is 60,14), cui se Dominus maiestatis tam humiliter inclinavit, tam sociabiliter iunxit, tanta caritate adhesit? ¹⁸ Obsecramus per ipsum et propter ipsum, domina, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, gloriosa et in eternum benedicta".

Chapter 7 of 32