Capitulum 29 - Consensus Paupertatis.
¹ Commota sunt ad hec viscera (cfr. 3Re 3,26; Gen 43,30) domine Paupertatis et, sicut ei proprium est misereri semper et parcere, ultra se continere non valens, cucurrit et amplexata est eos ac pacis osculum unicuique prebens, dixit: ² "Ecce, iam venio (Apoc 22,7.12), fratres et filü mei, vobiscum, sciens me de vobis lucraturam quamplures". ³ Beatus Franciscus, non se capiens pre letitia, cepit laudare alta voce Omnipotentem, qui non derelinquit sperantes in se (cfr. Iudt 13,17), dicens: ⁴ "Benedicite Dominum, omnes electi eius, agite dies letitie et confitemini ei (Tob 13,10), quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius (Ps 105,1; 135,1)". ⁵ Et descendentes de monte duxerunt dominam Paupertatem ad locum in quo manebant; hora enim erat quasi sexta (cfr. Ioa 4,6).
Chapter 30 of 32