Skip to the text

Capitulum 5 - Beatus Franciscus laudat Paupertatem.

¹ At ipsi responderunt dicentes: "Ad te venimus, domina nostra; obsecramus, suscipe nos in pace. Servi effici cupimus Domini virtutum, quia ipse est Rex glorie (cfr. Ps 23,10). ² Audivimus te reginam fore virtutum et utcumque experimento didicimus. ³ Propterea, tuis pedibus provoluti, supplicamus humiliter ut digneris esse nobiscum et sis nobis via perveniendi ad Regem glorie, sicut fuisti via sibi, cum dignatus est visitare sedentes in tenebris et umbra mortis, oriens ex alto (cfr. Luc 1,79.78). ⁴ Scimus enim quod tua est potentia, tuum regnum, tu es super omnes (1Par 29,11) virtutes a Rege regum regina et domina constituta. ⁵ Tantum fac nobiscum pacem et salvi erimus, ut per te nos recipiat qui per te nos redemit. Si decreveris nos salvare, continuo liberabimur. ⁶ Nam ipse Rex regum et Dominus dominantium (Apoc 19,16), Creator celi et terre, concupivit speciem et decorem tuum (cfr. Ps 44,12). ⁷ Cum esset rex in accubitu suo (cfr. Cant 1,11), dives et gloriosus in regno suo, reliquit domum suam, dimisit hereditatem suam (cfr. Ier 12,7): nam gloria et divitie in domo eius (cfr. Ps 111,3). ⁸ Sicque a regalibus sedibus (cfr. Sap 18,15) veniens dignantissime te quesivit. ⁹ Magna ergo dignitas tua et altitudo incomparabilis, cum, relictis omnibus angelorum ordinibus et immensis virtutibus, de quibus magna erat copia in excelsis, venit te querere in inferioribus partibus terre, iacentem in luto fecis (cfr. Ps 39,3), in tenebrosis et umbra mortis (cfr. Ps 87,7). ¹⁰ Cunctis viventibus odiosa non modicum exsistebas et omnes te fugiebant et, prout poterant, effugabant. ¹¹ Et, licet aliqui te fugere omnino non possent, non minus ideo eras eis odibilis et exosa. ¹² At postquam dominator Dominus venit (cfr. Mal 3,1), te suscipiens in se ipso, exaltavit caput (cfr. Ps 109,7) tuum in tribubus populorum et quasi sponsam decoravit te corona (cfr. Is 61,10), super altitudinem nubium (cfr. Is 14,14) te sustollens. ¹³ Quamvis certe adhuc te innumeri detestentur, nescientes virtutem tuam et gloriam tuam (cfr. Ps 62,3), tibi tamen deperit nihil, quia libere habitas in montibus sanctis (cfr. Ps 86,1), in firmissimo habitaculo (cfr. 2Par 6,33) glorie Christi".

Chapter 6 of 32