Capitulum 3 - Beatus Franciscus hortatur fratres.
¹ Tantorum igitur habito consilio, beatus Franciscus venit et elegit quosdam socios sibi fideles, cum quibus properans devenit ad montem. ² Et dixit fratribus suis: "Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum (Is 2,3) domine Paupertatis, ut doceat nos vias suas et ambulemus in semitis eius (Mic 4,2)". ³ Cumque ex omni parte considerarent montis ascensum propter nimiam altitudmem et asperitatem eius, quidam eorum mutuo loquebantur dicentes: ⁴ "Quis ascendet in montem (cfr. Ps 23,3) istum et ad summitatem eius quis perveniet?". ⁵ Quod intelligens, beatus Franciscus dixit eis: "Arta est via, fratres, et angusta porta que ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveninnt eam (Mat 7,14). ⁶ Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius (Eph 6,10), quoniam facile erit vobis omne difficile. ⁷ Deponite sarcinas proprie voluntatis et onera peccatorum abicite et accingimini tamquam viri potentes (cfr. 1Mac 3,58). ⁸ Posteriora obliti ad anteriora vos pro posse extendite (cfr. Phip 3,13). Dico vobis quod quemcumque locum calcaverit pes vester, vester erit (cfr. Deut 11,24). ⁹ Etenim est spiritus ante faciem vestram, Christus Dominus (cfr. Lam 4,20), qui trahet vos ad montis cacumina in vinculis caritatis (cfr. Os 11,4). ¹⁰ Mirabilis est, fratres, desponsatio Paupertatis, sed facile poterimus ipsius frui amplexibus, quia facta est quasi vidua domina gentium (cfr. Lam 1,1), vilis et contemptibilis omnibus regina virtutum. ¹¹ Nullus est qui e regione clamare audeat, nullus qui se nobis opponat, nullus est qui iure hoc salutare commercium prohibere valeat. ¹² Omnes amici eius spreverunt illam et facti sunt ei inimici (Lam 1,2)". ¹³ Et iis dictis, ceperunt omnes post sanctum Franciscum ambulare.
Chapter 4 of 32