Skip to the text

Capitulum 21 - Avaritia se vocat Providentiam.

¹ "Interea illa barbara inimica mea hoc videns cepit vehementer irasci et frendere dentibus suis (cfr. Ps 34,16), et, tacta dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), dixit: ² "Quid faciam? Ecce totus munduspost eam abiit (cfr. Luc 16,3; Ioa 12,19). Assumam, inquit, mihi nomen Providentie, et loquar ad cor eorum, si forte audiant et quiescant (cfr. Ez 2,5)". ³ Et fecit sic, verbis humilibus dicens ad eos: "Quid hic statis tota die otiosi (cfr. Mat 20,6), nihil in posterum providentes? ⁴ Quid obesset vobis habere necessaria vite, dum a superfluis parceretis? ⁵ Cum maiori enim pace et quiete possetis vestram et aliorum operari salutem, si ad votum cuncta suppeterent, que vobis omnino expediunt. ⁶ Dum tempus habetis (cfr. Gal 6,10), vobis et posteris providete, quia homines retrahent manus a primis datis et a solitis donis. ⁷ Bonum esset semper sic esse, sed id penitus non valetis, cum cotidie augeat vos Dominus in idipsum (cfr. Act 2,47). ⁸ Numquid non acceptaret Deus, si haberetis quid conferre possetis egenis et essetis memores pauperum (Gal 2,10), cum ipse dicat: ⁹ Beatius est magis dare quam accipere (Act 20,35)? Cur non recipitis bona que offeruntur vobis, ut non fraudetis dantes eterna mercede? ¹⁰ Non est iam quod vos timere oporteat a contubernio divitiarum, cum eas pro nihilo reputetis. ¹¹ Non est in rebus vitium, sed in animo, quia vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona (Gen 1,31). ¹² Bonis ergo omnia bona sunt, omnia serviunt, pro ipsis omnia facta sunt (cfr. Ioa 1,3). ¹³ O quanti bona habentes male ipsa expendunt, que, si vos haberetis, converteretis in bonum usum, quia sanctum est propositum vestrum, sanctum desiderium vestrum! ¹⁴ Non est vestra voluntas proprios ditare parentes, quia ipsi satis divites sunt, sed dum haberetis necessaria honestius atque ordinabilius conversari possetis". ¹⁵ Hec et iis similia seva illa dicente, aliqui eorum, quorum conscientia corrupta erat, statim prebuerunt assensum. ¹⁶ Alii vero hec surda aure transibant et rationes prolatas in medium (cfr. Luc 4,30) acutis responsionibus refellebant, non minus isti quam illa suffulti testimoniis Scripturarum".

Chapter 22 of 32