Capitulum 19 - Paupertas loquitur de bonis religiosis.
¹ "Non potuit emula mea expellere me de finibus eorum tempore illo, quia multi adhuc inter eos magni fervoris magneque caritatis viri erant in principio conversionis eorum, celum pulsantes clamoribus et penetrantes orationum instantia, se ipsos excedentes in contemplatione, contemnentes omnia que terrena erant. ² Tunc precepit mihi Creator omnium et qui creavit me, dicens: "In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices (cfr. Sir 24,12-13)". ³ Ego vero hec omnia diligentissime faciebam. Cumque sic essem cum eis et viam regiam incederemus pariter, habebant propter me claritatem ad turbas et in conspectu potentium admirabiles erant (cfr. Sap 8,10-11); honorabantur ab hominibus et sancti vocabantur ab eis. ⁴ Ceperunt ipsi moleste ferre sanctitatis nomen et recordantes quod dixit Filius Dei: "Gloriam ab hominibus non (cfr. Ioa 5,41) recipio, oblatam gloriam penitus recusabant".
Chapter 20 of 32