Capitulum 11 - De apostolorum sequacibus.
¹ "Tempore quidem longo horum dictorum veritas apud multos permansit, precipue cum adhuc sanguis pauperis Crucifixi in eorum memoria calidus esset et calix passionis eius preclarus inebriaret corda eorum. ² Nam, si qui ad horam me pre nimia acerbitate relinquere tentarentur, vulnerum Domini recordantes, per que patebant viscera pietatis, de tentatione se graviter puniebant et mihi adherebant fortius et amplexabantur ardentius. ³ Ergo cum eis eram, eorum memorie eterni Regis passionis dolores semper inculcans, ita quod verbis meis confortati non parum, ferrum lacerans proprium corpus libenter suscipiebant et alacriter de carne sua sacrum cernebant manare cruorem. ⁴ Durans duravit victoria ista usque ad tempora longa, ita ut singulis diebus signaculo summi Regis mille milia signarentur (cfr. Apoc 7,2-3)".
Chapter 12 of 32