Capitulum 13 - Persecutio soror Paupertatis.
¹ "Sed omnium virtutum consummatio, domina scilicet Persecutio, cui Deus regnum celorum (cfr. Mat 5,10) tradidit sicut et mihi, erat mecum in omnibus fidelis adiutrix, fortis auxiliatrix et consiliatrix prudens, ² que, si quando videbat aliquos caritate tepescere, celestia vel ad paululum oblivisci, in terrenis utcumque cor ponere, statim intonabat, statim commovebat exercitum, statim filiorum meorum faciem implebat igniominia, ut quererent nomen Domini. ³ Nunc autem reliquit me soror mea (Luc 10,40) et lumen oculorum meorum non est mecum (cfr. Ps 37,11), quia, dum quies a persecutoribus facta est filiis, domestico et intestino bello crudelius lacerantur, invicem invidentes, invicem provocantes (Gal 5,26) in aquisitione divitiarum et deliciarum effluxu".
Chapter 14 of 32