Skip to the text

Capitulum 9 - Testamentum Christi.

¹ "Qui cum, adimpletis omnibus que dixistis, redire vellet ad Patrem suum qui miserat eum, fecit de me testamentum electis suis et irrefragabili indicio confirmavit, dicens eis: ² "Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam. Nolite portare sacculum neque peram neque panem neque virgam neque calceamenta neque duas tunicas habeatis (Mat 10,9-10; Luc 9,3). ³ Qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo (Mat 5,40-41). ⁴ Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur (Mat 6,19-20). ⁵ Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Mat 6,31)? Nolite solliciti esse in crastino: crastinus enim dies sollicitus est sibi ipsi. Sufficit dici malitia sua (Mat 6,34). ⁶ Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus (Luc 14,33), et cetera que in eodem libro scripta sunt".

Chapter 10 of 32