Skip to the text

Capitulum 2 - Hic petit sibi indicari ubi Paupertas habitat.

¹ Cumque pervenisset beatus Franciscus ad eos, dixit eis: "Indicate mihi, obsecro, ubi domina Paupertas habitet, ubi pascat, ubi cubet in meridie (cfr. Cant 1,6), quoniam eius amore langueo" (cfr. Cant 2,5). ² At illi respondentes dixerunt: « Bone frater, nos hic sedimus per tempus et tempora et dimidium temporis (cfr. Dan 7,25; 12,7; Apoc 12,14), et frequenter vidimus eam transire, quoniam plures querebant eam. ³ Multi quandoque comitabantur eam, sed sepe sola revertebatur et nuda, nullis ornata monilibus cfr. Is 61,10), nullis decorata comitibus, nullis vestibus circumdata. ⁴ Flebat enim amarissime atque dicebat: "Filii matris mee pugnaverunt contra me (Cant 1,5)". ⁵ Et nos dicebamus ad eam: "Patientiam habe (cfr. Mat 18,26), quia recti diligunt te (cfr. Cant 1,3)". ⁶ Et nunc, o frater, ascendit in montem magnum et altum (cfr. Apoc 21,10), ubi constituit cfr. Mat 28,16) ei Deus; habitat in montibus sanctis, quia diligit eam Deus super omnia tabernacula Iacob cfr. Ps 86,1-2). ⁷ Gigantes non potuerunt attingere vestigia pedum eius (cfr. Est 13,13), et aquile non volaverunt usque ad collum eius. ⁸ Paupertas est res singularis, quam omnis homo contemnit, eo quod non invenitur in terra suaviter viventium (cfr. Iob 28,13); ⁹ propterea abscondita est ab oculis eorum et volucres celi latet (Iob 28,21); Deus intelligit viam eius et locum eius ipse novit (Iob 28,23). ¹⁰ Si tu ergo, frater, vis pervenire ad eam, exue te vestibus iucunditatis (cfr. Iudt 10,3) tue et depone omne pondus et circumstans te peccatum (cfr. Heb 12,1) quia, nisi nudus fueris, non poteris ad eam ascendere, que in tanta se collegit altitudine. ¹¹ Sed, quia benigna est (cfr. 1Cor 13,4), facile videtur ab iis qui diligunt eam, et invenitur ab iis qui querunt illam (Sap 6,13). ¹² Cogitare de illa, frater, sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus (Sap 6,16). ¹³ Assume socios fideles, ut in montis ascensu ipsorum utaris consilio et auxilio fulciaris, quia ve soli! ¹⁴ Si ceciderit, non habet sublevantem; si unus ceciderit, ab altero fulcietur (Qo 4,10)".

Chapter 3 of 32