Skip to the text

Capitulum 4 - Paupertas miratur de facilitate ascendentium.

¹ Cumque facillimo gressu properarent ad summa, ecce domina Paupertas, in ipsius montis vertice stans, respexit per montis devexa. ² Et videns hos viros tam potenter ascendentes, immo volantes, mirata est vehementer et dixit: ³ "Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas (Is 60,8)? ⁴ Diu enim est quod tales non vidi nec sic expeditos omnibus abiectis oneribus intuita sum. ⁵ Loquar ergo ad eos que in corde meo versantur, ne sicut ceteri tante ascensionis peniteant, circumadiacentem non intuentes abyssum. ⁶ Scio illos apprehendere me non posse absque meo consensu, sed erit mihi merces coram Patre meo celesti, si salutis consilium dedero eis". ⁷ Et ecce vox ad eam facta est (cfr. Luc 1,44) dicens: "Noli timere, filia Sion (cfr. Ioa 12,15; Soph 3,16), quia isti sunt semen cui benedixit Dominus cfr. Is 61,9) et elegit in caritate non ficta (cfr. 2Cor 6,6)". ⁸ Sicque in solio nuditatis sue domina Paupertas se reclinans, prevenit eos in benedictionibus dulcedinis (cfr. Ps 20,4) et dixit eis: ⁹ "Que est causa adventus vestri, dicite mihi, fratres, et quare tam festinanter venitis de valle miserorum ad montem claritatis? ¹⁰ An me forte queritis, que, ut videtis, sum paupercula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione (Is 54,11)?".

Chapter 5 of 32