Skip to the text

Capitulum 7 - Responsio domine Paupertatis.

¹ Ad hec domina Paupertas corde letabundo, exhilarata facie, voce dulci respondit, dicens: ² "Fateor vobis, fratres et amici carissimi, quia ex quo loqui cepistis, repleta sum letitia, superabundo gaudio (cfr. 2Cor 7,4), attendens fervorem vestrum, sciens iam sanctum propositum vestrum. ³ Facta sunt mihi verba vestra desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Ps 18,11). ⁴ Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Sanctus qui loquitur in vobis (cfr. Mat 10,20), et ipsa unctio docet vos de omnibus (cfr. 1Ioa 2,27) que locuti estis de Rege altissimo, qui sola gratia sua assumpsit me in dilectam, sibi auferens opprobrium meum (cfr. Luc 1,25) de terra, et inter celorum proceres glorificavit me. ⁵ Cupio propterea, si vos audire non gravat, longam, sed non minus utilem mei status retexere vobis historiam, ut discatis quemadmodum vos oporteat ambulare et placere Deo (cfr. 1The 4,1), caventes retro aspiciendi notam, qui manum ad aratrum mittere (cfr. Luc 9,62) vultis. ⁶ Non sum rudis, sicut multi putant, sed antiqua satis et dierum numero plena, sciens rerum dispositiones, creaturarum varietates, temporum mutabilitates. ⁷ Novi fluctuationes cordis humani, partim experientia temporum, partim subtilitate nature, partim gratie dignitate".

Chapter 8 of 32