Capitulum 22 - Avaritia auxilium Acidie petit.
¹ "Sed videns Avaritia quod per se non posset suum adimplere desiderium ex ipsis, mutavit consilium ut impleret propositum. ² Vocavitque Acidiam, que bona negligit inchoare et inchoata perficere, et statuit fedus cum ea et pactum pepigit contra istos. ³ Non erat ei nimis familiaris nec forte coniuncta, tamen in malum libenter convenerunt in unum (Ps 2,2), sicut olim Herodes et Pilatus adversus (Act 4,26.27) Salvatorem. ⁴ Inito consilio, infremuit Acidia et, facto impetu, cum satellitibus suis fines eorum ingressa est, et, totis viribus arma sua deducens, caritatem eorum exstinxit et in teporem et torporem convertit eos. ⁵ Sicque parum a pusillanimitate spiritus (Ps 54,9) absorpti, facti sunt tamquam mortui a corde (Ps 30,13)".
Chapter 23 of 32