Capitulum 10 - De apostolis.
¹ "Hec omnia Apostoli et cuncti discipuli eius cum summa diligentia observaverunt, nec ad horam (cfr. Gal 2,5) pretermiserunt aliquid de omnibus que a Domino et Magistro suo audierunt. ² Impleverunt ipsi, fortissimi milites, iudices orbis terre, salutare mandatum, illud idem predicantes ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20). ³ Ardebant in caritate, affluentes ubique pietatis affectu et omnium necessitatibus se impendebant, omni vigilantia curantes ne diceretur de ipsis: "Dicunt et non faciunt (Mat 23,3)". ⁴ Unde unus eorum fidentissime loquebatur, sic dicens: "Non enim audeo loqui aliquid eorum que per me non efficit Christus in factis et verbis in virtute Spiritus Sancti (Rom 15,18.19)". ⁵ Et alius quidem sic: "Argentum et aurum non est mihi (Act 3,6). Et sic omnes in vita et in morte me summis preconiis extulerunt. ⁶ Auditores eorum omnia implere curabant que a magistris suis annuntiabantur eis, et, vendentes possessiones et substantias suas, dividebant omnibus prout cuique opus erat (Act 2,45). ⁷ Erant omnes pariter et habebant omnia communia (cfr. Act 2,44), collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Ideo Dominus augebat qui salvi fierent cotidie in idipsum (Act 2,47)".
Chapter 11 of 32